PL 153, col. 509

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

propter incredulitatem etiam figuram perdiderunt:
sic et vos (si increduli fueritis) veram requiem non
possidebitis. Post tantum temporis ideo terminat: quoniam superest,
id est restat adduc quosdam introire
in illam requiem. Ideo etiam ait nolite obdurare
corda: quia hi quibus prioribus annuntiatum est de
requie propter incredulitatem suam: nec saltem
introierunt in figuram, nedum in ipsam veritatem.
Vel ita manente eadem sententia. Quia sic et sic
pollicita est requies illa: ergo ut impleantur promissa:
superest quosdam introire in illam requiem.
Et quoniam superest quosdam introire, ideo iterum
terminat quemdam diem, post tantum temporis, dicendo hodie in David.
Et quoniam hi quibus prioribus
annuntiatum est de requie illa, propter incredulitatem

non introierunt in eam: ideo hodie si
vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra:
sicut supra dictum est patribus vestris. Vere superest
quosdam intrare in illam terram: nam (sicut
falso putatur a quibusdam) Jesus, id est Josue non
praestitit eis illam requiem. Si enim hic Jesus, id est
Josue praestitisset eis hanc requiem, nunquam David loqueretur de alia
requie longe post Josue: dicendo hac die,
id est est hodie. Vel ita: Nunquam David
loqueretur de alia die post hac, id est si intellexisset
a Josue veram requiem distributam esse. Assumatur
ita: Sed Jesus Josue non praestitit illis veram requiem.
Et quia promissa est, et nondum praestita,
itaque hoc solum ex praemissis relinquitur, scilicet
Sabbatismus populo Dei. Sabbatismus dicitur jucunditatis:

et illa delectatio quae fit in Sabbato significans
jucunditatem veri Sabbati. Et bene dico Sabbatismus. Nam quicunque ingressus est in requiem
ejus,
sive Abraham, sive quilibet sanctus, invenit
hunc Sabbatismum. Quod ita ait: Non solum Christus
sed etiam ipse qui ingressus est requievit ab
operibus suis, id est ab omni labore: sicut et Deus
quievit a suis operibus. Quies enim Domini, signum
et causa fuit nostrae quietis. Deus enim sexta die
hominem fecit, sexta aetate redimere venit, sexta
die, et ejusdem diei sexta hora eum redemit, quiescens
Sabbato in sepulcro, significans secum in aeterno
Sabbato quieturos. Et quia requies relinquitur
populo Dei, et quicunque ingrediens in illam, sicut
Deus ita requiescit: ergo bene operando, et sane

credendo, festinemus ingredi in illam requiem: ita
festinemus ut ne quis nostrum incidat in idipsum exemplum
incredulitatis, id est in eamdem incredulitatem,
in quam patres nostri inciderunt. Nos dico,
gravius nunc offendentes, quia nos habemus
illos in exemplum cavendi nobis, illi sine praecedenti
exemplo ceciderunt. Festinare nos oportet in
requiem, et non incidere in incredulitatem: quia
sermo Dei, id set verbum patris juxta illud: « Omnipotens
sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit [(Sap. XVII, 15)] .
» 372 Hic, inquam, sermo Dei est vivus,
id est vitam habens, suisque vitam ministrans.
Cumque sit vivus est etiam efficax, id est faciens quodcunque
vult, remunerando pios, damnando impios:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.