PL 153, col. 512

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

ad dicendum, quoniam imbecilles facti
estis ad audiendum. Etenim cum deberetis magistri
esse propter tempus, rursum indigetis ut vos
doceamini quae sint elementa exordii sermonum
Dei, et facti estis quibus lacte opus sit, non solido
cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers
est sermonis justitiae, parvulus enim est. Perfectorum
autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine
exercitatos habent sensus ad discretionem
boni ac mali. »
EXPOSITIO.
Dixit superius adeamus Christum cum fiducia, ut
per hunc pontificem consequamur misericordiam et
gratiam in auxilio. Nunc autem probat a minori,
quod per hunc pontificem Christum possumus misericordiam

consequi, dicens: Vere per Christum possumus
consequi misericordiam in auxilio. Namque
per ministerium omnis pontificis homines sub eo
possunt misericordiam consequi, qui pontifex longe
minor quia sumptus ex hominibus; Christus autem
pontifex ex Deo. Et in quibusdam verbis pontificem
istum Christo comparabit, et in aliis minorem ostendet.
Nec hoc repugnare videatur quod ait: Omnem
pontificem constitui, ut per ministerium ejus misericordiam
consequantur subditi. Cum in multis hoc
defuerit, quia licet hoc deesset, vel propter peccatum
ministri vel populi, ad hoc tamen pontifex consecratus
fuit ut per ministerium ejus misericordiam consequeretur
populus, nisi in altero peccaverit. Quod
ita ait: Consequemur misericordiam per pontificem

Christum. Namque omnis pontifex ex hominibus. Quia
antequam eligatur, sic est ex hominibus, quod non
plus possit conferre alii quam ille sibi. Hic, inquam,
pontifex assumptus, id est divina voluntate electus.
Electio enim divina qua 374 assumitur, hoc efficit
in eo ut possit intercedere pro populo, qui priusquam
sic assumatur, impotens est in hoc: velut
alius homo. Assumptus, inquam, constituitur pro hominibus,
qui paulo ante erat ex hominibus. Constituitur,
inquam, pro hominibus, non ut praesit eis in
saecularibus, sed in his quae sunt, id est quae pertinent ad Deum,
scilicet ut obsecret et sacrificet pro
illis.
In his ad Deum ita constituitur ut offerat dona et

sacrificia pro peccatis populi delendis. Dona vocabantur
in lege veteri illae minores oblationes. Sacrificia
autem, quando immolabatur taurus vel hujusmodi.
In Christo autem preces et quaecunque fecit
usque ad horam passionis dona dicuntur. Sacrificia
autem quando seipsum in ara crucis obtulit. Ubi ait assumptus ex hominibus,
ibi ostendit majoritatem
Christi, qui ex electione Dei assumptus sit; in his
quae praedicta sunt, similitudinem, quia, si per illum
pontificem offerentem dona et sacrificia consequuntur
homines misericordiam, quare non similiter
per Christum haec eadem offerentem? Constituitur,
inquam, pontifex qui possit, id est qui in usu habeat condolere his qui ignorant,
id est ignoranter ex simplicitate
peccant, et his qui errant, id est scienter incidunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.