PL 153, col. 513
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
in peccatum. Talis enim debet elegi qui omnibus
infirmitatibus fratrum sciat compati, non qui
impatienter praecipitet sententiam damnationis in
subditos. In hoc bene Christus similis, qui tentatus
per omnia compatitur infirmitatibus nostris. Dico
possit condolere, et utique debet, quoniam, sicut
subditi, ita etiam ipse circumdatus est infirmitate,
id est et fragilitate carnis, et saepius actu peccati. In
hoc autem Christus major quia absque peccato. Et
quia ipse circumdatus est infirmitate: propterea
quemadmodum offert pro populo absolvendo a peccatis,
et conservando de futuro, ita etiam eodem modo debet
(et necesse est) offerre pro semetipso, in quo est
infirmitas conservando de futuro, et pro peccatis
praeteritis delendis. In hoc iterum Christus major
quia non indiget ut offerat pro se, nisi tantum pro
populo. Quomodo hic pontifex assumendus sit, subjungit,
dicens: Hic pontifex sic debet offerre, et quisquam
horum pontificum non sumit, id est non
se ad sumendum honorem ingerit. Sumit dico sibi,
id est respectu eorum quae sua sunt. Sumeret sibi,
si per pecuniam, si propter personam, si propter
genus, propter saecularem potentiam, vel hujusmodi
ingeratur in honorem.
Haec enim omnia ex eo sunt, sed qui propter virtutes,
patientiam, humilitatem et hujusmodi, sumeretur
ad honorem, hic non sibi, id est ex eo quod
suum est, sed ex virtutibus quae Dei sunt, sumeret
honorem. Nemo sumit sibi honorem, sed ille qui vocatur
a Deo, id est qui divina vocatione eligitur. Non
dicitur, vocatur a Deo, quod vox divina ibi audiatur,
sed, si propter virtutes Dei ab his qui sani sunt eligitur,
idem valet ac si Deus diceret: Veni quia dignus
es accipere pontificatum. Vocatur a Deo velut
Aaron a Deo vocatus est. Aaron tamen non communi
electione electus est, quia filii Core contradixerunt.
Quare illato igne alieno, thurificantes ab igne
consumpti sunt, et Dathan et Abiron pro eodem
murmurantes, a terra absorpti sunt [(Num. XVI, 31)] .
Sed Moyses ex praecepto Dei, et per miraculum assumpsit
Aaron in sacerdotium. Praecepit enim ut de
XII tribubus XII virorum XII virgae in tabernaculo ponerentur,
ut cujus virga floruisset, pontifex secundum
manifestam voluntatem Dei fieret. In electione
autem Aaron ostendit quod, si pauci sint qui juste
eligant et multitudo contradicat, tamen paucorum
sententia canonice eligentium sequenda est, multitudinis
error reprobandus [(Num. XVII, 2, 10)] . Pontifex
ille si tanquam Aaron vocatus sit, non se ingerens
in honorem, hominibus prodesse potest. Sic et Christus
simili de causa suis auxiliari potest, quia Christus
non clarificavit, id est non se magnificando ingessit
ad hoc, ut fieret pontifex, sed Pater clarificavit
Christum qui locutus est ad eum, dicens: Tu es Filius
meus 375 ego hodie genui te, sicut in principio Epistolae
exposuimus. Haec autem non sunt verba, quibus
Pater eum clarificavit; sed in quibus Christum sacerdotio
dignum ostendit: quando autem, dum Christus
baptizaretur, ait: « Hic est Filius meus, in quo mihi