PL 153, col. 516
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et
ostentui habentes. Terra enim saepe venientem
super se bibens imbrem et germinans [generans]
herbam opportunam illis a quibus colitur accipit
benedictionem a Deo; proferens autem spinas ac
tribulos, reproba est, et maledictio proxima, cujus
consummatio in combustionem. Confidimus
autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora
saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus
Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis,
quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis
sanctis et ministratis. Cupimus autem unumquemque
vestrum eamdem ostentare sollicitudinem,
ad expletionem spei usque in finem, ut non
segnes efficiamini, verum imitatores eorum qui
fide et patientia haereditabunt promissiones.
Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem
habuit per quem juraret majorem, juravit
per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam
te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter
ferens, adeptus est repromissionem.
Homines enim per majorem sui jurant, et omnis
controversiae eorum finis ad confirmationem, est
juramentum. In quo abundantius volens Deus
ostendere pollicitationis suae haeredibus immobilitatem
consilii sui, interposuit jusjurandum, ut
per duas res immobiles quibus impossibile est
mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus,
qui confugimus ad tenendam propositam spem,
quam sicut anchoram habemus animae tutam ac
firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum
ordinem Melchisedech pontifex factus
in aeternum. »
EXPOSITIO.
377 Eis duriter increpatis, iterum blanditur, inserendo
se, dicens. Quapropter, id est, quia propter
tempus magistri esse deberetis, et quia exercitatos
sensus in lege Domini vos oportet habere, ideo nos, intermittentes sermonem inchoationis Christi,
id est
elementa exordii, quibus aliquis inchoat in cognitione
Christi, hanc, inquam, pueritiam deserentes, feramur ad perfectionem,
ut sciamus quomodo in
principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, etc.
Feramur, inquam, ad perfectionem, non rursum jacientes
fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis,
etc. Opera mortua vocat, vel peccata, quae
mortificant, vel priora bona, propter peccatum superveniens
mortificata. Poenitere autem ab operibus
mortuis est fundamentum, quia nisi hic lapis
primum ponatur, nihil aedificabitur; fundamentum etiam fidei,
quae sit ad Deum; qui enim aliunde
quaerit justificationem, vel non omnes partes fidei
credit, hic fidem non habet ad Deum; fundamentum
etiam doctrinae baptismatum. Pluraliter ideo dicit
baptismatum, quia est baptismus in aqua; dicitur
etiam baptismus in lacrymis poenitentiae; tertio
modo, in effusione sanguinis pro Christo. Fundamentum etiam impositionis manuum;
nisi enim quis