PL 153, col. 517

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

credat quod per impositionem manus et peccata
dimittantur, accipiendo Spiritum sanctum, et contra
futura mala roboremur, hic fundamentum non habet,
quia irritum est quidquid superaedificat; fundamentum
etiam resurrectionis mortuorum, nisi enim
quis credat resurrectionem Christi effecisse resurrectionem
mortuorum, fidem perdidit, et non habet
supra quod aedificet; fundamentum etiam judicii
aeterni. Aeternum dicit judicium, quia quidquid
isti constituetur de bonis sive malis, in aeternum
durabit. Qui autem futurum judicium non credit,
fundamentum non habet, quia infidelis est.
Haec omnia propterea dicuntur fundamentum,
quia, nisi haec in fundamento praecesserint, nemo
aliter potest bonum operari. Haec autem omnia necessaria

erant illis, scilicet fundamentum poenitentiae
ab operibus mortuis, quia peccaverant graviter,
et bona opera quae in eis praecesserant, sicut supra
ait, multa eos passos pro Christo a contribulibus
suis, peccando irrita fecerant. Iterum fides ad
Deum, quia si intelligerent quomodo ex fide Christi
omnis justificatio habeatur, non recurrerent ad circumcisionem,
quasi sibi necessariam. Si iterum de
baptismo bene docti essent, quomodo in illo omnia
peccata dimittantur, legalia confiterentur esse superflua.
Si etiam scirent quomodo per impositionem
manus Spiritus sanctus et priora dimittat, et confortet
contra venientia mala non curarent legalia.
Si iterum resurrectionem Christi crederent esse efficientem

causam nostrae resurrectionis in gloria
nihil praeter Christum quaererent. Iterum, si pensarent
quomodo Christus judex futurus sit omnium,
per fidem Judicis soli studerent placere Judici. Quia
his omnibus indigebant, propterea ait: Feramur
ad perfectionem jacientes (sicut lapis in fundamento
jacitur) fundamentum poenitentiae, et sequentia, sicut
exposita sunt. Jacientes dico non rursum, id est
non iterato priori modo, ut sicut prius jecimus in
vobis omnia haec, et vobis peccantibus destructa
sunt rursum eadem iterata destruantur. Ut secundum
hanc sententiam illud rursum negemus tantummodo.
Vel si ad omnia ponatur negatio, sententia
manet eadem sic: Feramur modo ad perfectionem,
ita ut simus rursum, id est amplius jacientes

fundamentum poenitentiae; modo quidem jaciemus,
sed videte ne rursum oporteat jacere. Sic ad omnia
ponatur negatio, manente sententia. Moneo feramur
ad perfectionem, et utique hoc faciemus, id est ad
perfectionem feremur, si quidem Deus permiserit, id
est si in vita hac spatium concesserit quo peccata
nostra possint redimi. Ideo dico si Deus promiserit, quia impossibile est
in alia vita per poenitentiam renovari;
ibi enim locus accipiendi quod meruit; hic
locus 378 merendi. Quod ita ait. Si Deus permiserit,
ideo dico, quia in futura vita non permittet.
Impossibile enim est renovari per recuperatam
justitiam aliquos in alia vita motos ad poenitentiam;
quod renovare rursus esset. Hic enim licet quod ibi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.