PL 153, col. 519
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
saepe ut sit opportunior utrinque contemperata. Venientem super se,
quia et a Deo et a praelatis, qui
superiores sunt in Ecclesia, descendit doctrina. Terra,
inquam, sic bibens imbrem et generans herbam,
id est fructum boni operis. Herbam dico opportunam
illis a quibus colitur, id est praedicatoribus qui
eam excolunt. Opportunam ideo quia facit non degenerem,
sed fructum divinitatis, id est secundum
quod docentur operari, et vident in doctoribus suis.
Haec, inquam, terra sic generans accipit benedictionem,
id est multiplicationem bonorum a Deo. Bona
terra accipit benedictionem. Terra autem proferens
spinas ac tribulos, reproba est. Vel si habetur enim,
ita jungatur non mutata sententia. Vere terra, generans
herbam opportunam accipit benedictionem.
Nam terra proferens spinas ac tribulos reproba est. 379
Proferens, notat tam male peccare, ut pravo
exemplo corrumpat alios. Per spinas, peccata accipit
minus pungentia; per tribulos (qui asperius pungunt)
graviora. Terra, inquam, spinas ac tribulos
proferens reproba est, id est inimica Deo, et proxima
maledicto, id est perditioni. Ubi ait proxima, significat
poenam quidem prope esse, sed adhuc per
poenitentiam posse evadere. Consummatio, id est
finis cujus reprobae terrae erit in combustionem, id est
in perpetuum ignem nisi poeniteat. Idem versus
proximae litterae conjungitur, non tamen sic idonee.
Vere in alia vita nemo potest renovari ad poenitentiam;
nam terra, id est homo in hac vita tantum
bibit venientem imbrem, id est potest niti ad emendationem.
Hic enim locus merendi, ibi recipiendi.
Vel secundum aliam sententiam, impossibile est
renovari, id est rebaptizari. Nam terra semel bibit
imbrem, id est homo semel suscipit aquam baptismatis.
Quia satis duriter eos increpavit, dicens superius,
cum deberetis esse magistri; rursum indigetis ut
doceamini, etc. Per hoc iterum quod prope dixit de
benedictione bonae terrae, suasit eis fructum opportunum
facere, et per contrarium deterruit, nunc
blanditur eis, ut sicut minis concussit, ita modo
foveat blandimentis, dicens: Tametsi ita loquimur,
increpando vos superius, tamen, o dilectissimi nos confidimus de vobis meliora,
quam combustionem,
et viciniora saluti
vestrae, quam sint spinae et tribuli.
Ubi ait de vobis, significat talem naturam esse
in eis, quae sit idonea correctioni. Meliora et viciniora
haec comparatio non fit inter participantia. Propterea
de vobis confidimus quia multa bona olim
operati estis; quae si (postquam poenitueritis) Deus
non retribueret, injustus esset, sed Deus non est injustus
ut obliviscatur operis vestri; quo omnia vestra
omnibus communia fecistis, et dilectionis quia hoc
opus non timoris, sed ex dilectione processit, quam
dilectionem ostendistis in nomine ipsius, id est ad honorem
Dei. Operis vestri bene dico, quia vestra ministrastis
sanctis, et adhuc eadem dilectione ministratis.
Triplex bonum notat in eis, scilicet opus
bonum, et dilectionem et honorificentiam Dei in