PL 153, col. 520

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

opere suo. Ministrastis olim et adhuc in eodem
estis; cupimus autem de futuro unumquemque vestrum,
ut nec unus desit ab hoc opere ostentare, id
est frequenter ostendere eamdem sollicitudinem, administrandi
sanctis usque in finem vestrum. Ostentare
dico ad expletionem spei, id est in futura beatitudine
compleatur in vobis quod modo speratis.
Ita cupimus ostentare, ut non efficiamini segnes in
hac sollicitudine, sed sitis imitatores eorum, id est
sanctorum qui haereditabunt promissiones, id est promissas
beatitudines: non propter genus, sed fide et
patientia, id est per fidem, et quia diu sustinendo
non fuerunt fatigati.
Quia sciebat Paulus multum placere illis si patribus
eorum diceret repromissam salutem, ait, ac

si quilibet interrogaret: Suntne factae promissiones?
Sunt utique; nam Abrahae. Et tria subjungit quod
et promissiones factae sint, et per jusjurandum confirmatae,
et in Abraham jam impletae dicens: Deus
promittens Abrahae juravit per semetipsum, et ideo
per semetipsum, quoniam neminem habuit majorem
per quem juraret; et quare? Ideo quia majorem
non habuit, per se juravit subdet, sed verba jurisjurandi
praemittit: juravit, inquam, dicens: O Abraham nisi benedicam te,
id est incremento virtutum
ditavero te in hac vita. Benedicam dico, benedicens,
id est ita ut in officio benedicendi semper maneam, et
nisi multiplicabo te in futura beatitudine remunerando
fidem tuam. Multiplicabo, inquam, multiplicans,
id est non hujus multiplicationis finem faciens

nisi hoc fecero, (defectio locutionis) sequatur
quodcunque inconveniens. Et sic Abraham certificatus,
Abraham ferens longanimiter, quia et diu et
multa adversa sustinuit, adeptus est tandem repromissionem,
id est saepe promissam beatitudinem.
Ideo juravit quia homo jurat. Ideo per se, quia
major eo non est; homines enim 380 jurant per
majorem sui; ideo Deus post promissionem juravit
condescendens consuetudini hominum, quorum usus
est certos fieri per jusjurandum, sicut Jesus diebus
suis secundum morem illius regionis, in parabolis
et similitudinibus loquebatur illis, cum tamen jurare
Dei nihil aliud sit, quam immutabiliter stabilire. Homines
jurant per majorem sui, et juramentum finis

est omnis controversiae, id est altercationis eorum,
valens ad confirmationem alterius partis, in quo,
scilicet per juramentum, Deus volens abundantius
ostendere. Abundanter enim per promissionem, sed
abundantius ostendit per juramentum. Volens ostendere immobilitatem,
id est immutabilitatem sui consilii.
Consilium Dei fuit (quod vix aliqui cognoverant)
per fidem Christi salvare homines.
Hoc, inquam, consilium ostendens immobile haeredibus
pollicitationis, id est frequentis promissionis, posuit jusjurandum inter
promissionem et impletionem
medium. Ad hoc posuit, ut per duas res immobiles,
scilicet per promissionem et jusjurandum, in quibus impossibile est mentiri Deum,
quia nec in altero;
per has duas res habeamus solatium fortissimum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.