PL 153, col. 609
Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
ista suggerit esse faciendum, nisi omnia illa
gaudia quae subsequuntur lamenta, tanquam pestem
venenumque vitanda? Nec attendendum quid suavitatis
habeant in praesenti dum adsunt, sed quid amaritudinis
generent in nobis cum abeunt. Talia sunt
omnia temporalia gaudia. Cur non ergo vineam possidendam,
pratum, domum spatiosam, agrum; cur
non aurum argentumque, cur non opiniones hominum
laudesque, ac caetera similia, eadem causa
provida cautela devitem? O quis dabit decrepito puero
et tamen stulto, id est humano generi toti orbi diffuso,
quamdam magnam, quamdam sapientissimam
nutricem, quae tali cura ac sollicitudine subtrahat ei,
vel revocet eum a gaudiis, quae futurorum semina
sunt dolorum? Sed unde tantus in toto orbe gemitus
fletuum, nisi quia haec nutrix piissima ac potentissima
nunquam cessat, sive per semetipsam, seu
aliter, humano generi, causas dolorum, id est temporalia,
tanquam passerem puero, auferre aut non
dare.
CAPITULUM V. De cupiditate, amore, et gloriatione terrenorum et temporalium, et quomodo per ea vera miseria non tollatur, sed augeatur.
Duobus modis, cum duae res sunt aequales, potest
haec major illa fieri, aut suo proprio augmento, aut
sociae detrimento. Hoc posteriore modo omnes principes
et potestates saeculi aut gaudent, aut nituntur
caeteris omnibus esse majores, eorum, videlicet, dejectione
et detrimento, non sua, id est corporis aut
animi sui erectione aut augmento. Neque enim aut
corpora eorum, aut mentes ullo modo meliorantur,
sed videntur sibi profecisse et crevisse, quia illi defecerunt
et decreverunt. Quod si ita omnia diminuta
essent, ut in nihilum redacta essent, in quo cresceret
ex hoc anima vel corpus tuum?
Sicut qui vult lateres facere, plateam praeparat,
ubi eos interim ponat, non utique ibi remansuros,
sed, cum exsiccati fuerint, alibi transferendos; et
ita platea illa nullis specialiter lateribus parata est,
sed omnibus aequaliter qui faciendi sunt, ita hunc
locum humanae habitationis, creandis hominibus et
alibi peracto suo tempore transferendis, fecit Deus.
Et, sicut figulus alios aufert, ut recenter facti in eorum
succedant locum, ita Deus morte, tanquam
translatione priorum, successuris praeparat locum.
Stultus ergo et insanus est qui in platea cordis amore
inhaeret, ac non potius quo sit transferendus hinc
semper sollicitus meditatur. Nec injustum aut austerum
videri lateribus debet, cum hinc transferuntur,
nimirum cum hac intentione positi fuerint. Neque
videbitur nisi his qui se hinc necessario transferendos
non cogitant, qui commune et nulli proprium,
sed innumerabilibus futuris communiter
deputatum, insana cupiditate tanquam suum vindicant
proprium. Vide in hac eadem re aliam insaniam
nihilo minorem. Cum enim hi lateres fere omnes
ejusdem sint quantitatis, vix tamen eorum ullus,
unius tantum spatio contentus est, imo ejectis aut