PL 153, col. 610

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

confractis quod potest multorum laterum, uni sibi
vindicat locum.
Quid tibi videtur de eo qui totam intentionem
suam, et tempus impendit ad fulciendam aliquam
domum, quam fulciri est impossibile ex his rebus
ex quibus nil omnino fulciri potest, vel si possit,
ipsae fulturae indigent totidem fulturis aliis quot ipsa
domus quae ex his fulcienda est; et illae fulturae totidem,
et ita in infinitum? Vita haec, domus; fultor,
tu; fulturae, temporalia, quae nunquam in eodem
statu permanent, et nec fulcire, nec fulciri omnino
possunt.
Longam tentationem petit, qui longam vitam petit. Tentatio est
enim vita hominis super terram [(Job.
VII, 1)]
.
Quod in suis amicis vel parentibus non amavit
Deus, id est potentiam, nobilitatem, divitias, honores,
non ames tu in tuis.
Laqueos comedis, bibis, vestis, dormis; omnia
laqueus.
Exsules amore, voluptate, affectu, non loco. Exsules
in regione corruptionis, passionum tenebrarum,
ignorantiae, malorum amorum et odiorum.
Quantum diligis te, id est hanc vitam temporalem,
tantum diligas transitoria, sine quibus esse non potes,
necesse est. Et quantum spernis hanc vitam,
et ejus fomenta.
Grave est tibi hoc vel illud amisisse. Ne quaeras
ergo amittere. Quaerit enim amittere, quisquis ea
diligit et acquirit, quae retineri non valent.
Omnis miseria in hoc est. Omnes amant aliquid
principaliter, ubi semper intentionem habent fixam.
Tu vero quid? Ecce omnes quasi thesauro invento
arreptis mundi partibus singulis, singuli intendunt,
aut certe inter plures scinduntur, ac si canis inter
duo frusta carnis positus, ignoret cui potissimum
appropinquet, alterum timens amittere.
Si haec in quibus confidis aut delectaris, facerent
hoc in semetipsis, irrideres tanquam stulta, imo
lugeres tanquam perdita. Et si omnes ita insaniunt,
nunquam bonum est tibi insanire? Si teipsum tam
immundum toleras, cur non quemlibet alium? Quot
ea quae diligis casibus subjacent, totidem et animus
tuus.
Qui hoc amat quod amandum non est, miser est
et stultus, etiamsi nunquam vel ipse, vel illud pereat.
Nunquid enim idololatra propter hoc tantum miser
est, quia periturum est quod adorat? Ergo non esset
miser, si illud non periret? Certe manente idolo ejus,
miserrimus est adorator, licet incolumis corpore, et
temporalibus bonis plenus.
Non te faciunt adversa miserum; sed ostendunt
fuisse et docent. Prosperitates vero excaecant animum,
tegendo et augendo miseriam, non auferendo.
Vide quomodo capiatur anima rebus corporeis, et
capta crucietur, utpote in puero. Capitur enim viso
passere, quem, cum acceperit, subjacet tot casibus,
quot passer ipse. Quomodo autem est tuta priusquam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.