PL 153, col. 616

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

Qui te in te frui vult, eas a te gratias meruit quas
muscae et pulices, tuum sugentes sanguinem.
Si haec (quibus in mente tua impressis admiratione
et amore, qui cultus soli Deo debetur, succumbis)
in aliquo angulo domus, seu sculpta, seu picta,
admiratione seu amore, seu corporis inclinatione
venerareris, et innotesceret populo, quid de te faceret?
Mulier quae propter hoc non fornicatur, et deserit
proprium virum, quia non invenit adulterum diu
mansurum, non vitat adulterium, sed quaerit diuturnum.
Tu autem ad mali cumulum divaricasti crura
mentis tuae omni transeunti, ut vel momentaneis
adulteriis fruereris, quia diuturnis vel aeternis non
poteras.
Haec est prorsus pravitatis humanae summa, meliora
se deserere, id est Deum; et minoribus se intendere,
fruendoque eis inhaerere, id est temporalibus.
Scarabaeus dum supervolat, cuncta intuens nil
pulchrum aut sanum sive durabile eligit, sed, sicubi
stercora jacent fetentia, eis protinus insidet, spretis
tot pulchris. Ita animus tuus coelum terramque, et
quae in eis magna et pretiosa sunt, intuitu pervolans,
nulli adhaeret, contemptisque omnibus, vilia multa
ac sordida, quae cogitanti occurrunt, libens amplectitur.
Erubesce ex his.
CAPITULUM X. De impudentia et frontositate animae fornicantis, quae petit a Deo in suo scelere confoveri.
Cum rogas Deum ut non auferat tibi aliquid cui
inhaesisti cupide, ita est ac si mulier, a viro suo in
ipso adulterio deprehensa, cum debeat petere veniam
criminis, roget potius ne interrumpat ei ipsius adulterii
voluptatem.
Non satis tibi est a Deo fornicari, nisi ipsum ad
hoc inclines, ut ea quibus corrumperis fruendo, augeat,
conservet, et coaptet, id est formas corporum,
sapores et colores.
Quae est adeo impudens mulier ut dicat viro suo:
Quaere mihi illum aut illum cum quo dormiam, quia
placuit mihi plus te, alioquin non quiescam? Tu tamen
facis hoc viro tuo, id est Domino, cum praeter
ipsum aliquid diligens, id ipsum ab eo petis.
Cum dicis Deo: Da mihi hoc aut illud, hoc est dicere:

Da mihi in quo te offendam, et a te fornicor.
Cum enim aliquid aliud ab eo quam ipsum petis,
ipsa petitione tua reatum ei tuum et fornicationem
ab eo ostendis, et nescis.
Misericors vindicta, si sponsus, sponsam suam
adulteram deprehendens, ea tantum subtrahit ei
cum quibus fornicabatur. Quam vero impudica et
inverecunda est ipsa, si ad injuriam hoc accipiat!
Nulla alia fere tibi est causa dolendi, nisi talis, id
est de subtractis fornicationibus tuis. Ipsi ergo dolores
tui arguunt fornicationes tuas, ita ut non sit
opus aliis testibus.
Haec solet a sponsi oculis quamlibet inverecunda
et impudica mulier abscondere, lacrymas quas pro
damnis quae contingunt adultero, et quas pro injuriis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.