PL 153, col. 617
Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
ab adultero, sibi irato, illatis fundit; ipsas quoque
injurias, similiter et gaudia. Vide nunc si id saltem
tu ad Deum facias, si non aperte coram eo pro damnis
adulterii tui, id est mundi hujus, luges, et prosperis
exsultas. Frons ergo meretricis mulieris facta
est tibi [(Jer. III, 3)]
.
CAPITULUM XI. De ignorantia sui ipsius qua homo, per amorem terrenorum extra seipsum effusus, se considerare non potest.
Penuria interioris spectaculi, id est Dei (non quod
non insit, sed quod a te interius lippo non videatur),
facit ut a tuis interioribus foras libenter exeas, imo
in te tanquam in tenebris nequeas commorari, et
exterioribus corporum formis, seu opinionibus hominum
vaces admirando. Nec imputes formis corporeis,
quod te aut detinent aut terrent, sive aliquo
modo movent, sed tuae caecitati, atque a summo bono
vacuitati.
Vide quantum teipsum ignores. Nulla est enim regio
tam remota et ignota tibi, de qua facilius credas
falsa narranti.
Aliquando malum displicet sine mercede boni,
velut, si duo velint in domo una propriam superbe
exercere voluntatem, uterque malum vult. Horum si
alterutrum sibi displiceant voluntates, non odio superbiae
fit, sed amore. Odit enim illius superbiam, hic
qui amat suam, quae impeditur ab illo. Hic laqueus
est valde occultus.
Ita te habes in hoc mundo, quasi ad spectandum
et mirandum formas corporum huc adveneris.
Si spectaculis interioribus non careres, nunquam
ad exteriora exires, sive vacares.
Sicut in fabula puella defecit intuendo solem, ita es
tu ad necessario perituras corporum formas et opiniones
humanas.
Hoc spectaculum nullius oculis in hac vita, nisi
Dei maxime, et tuis pro captu tuo patet quam videlicet
corporibus, et eorum formis, vel opinionibus
humanis et favoribus superferatur animus tuus, aut
subjaceat.
Vide quomodo aversus a Deo intrasti in hunc
mundum, inhiante ore ad omnia praeter ipsum.
CAPITULUM XII. De vera utilitate hominis, et qualiter omnium hominum est una et eadem utilitas.
Beatus qui eligit ut secure laboret. Haec est autem
secura electio, et labor utilis, id est omnibus
velle prodesse, ita ut talis velis esse eis qui tuo
non egeant auxilio. Tanto enim minus agunt quod
expedit, quanto propriis utilitatibus videntur intendere.
Haec est autem propria uniuscujusque utilitas,
omnibus velle prodesse. Hoc autem quis intelligat?
Qui ergo propriam quaerit agere utilitatem,
non solum nullam suam utilitatem invenit,
sed etiam magnum animae suae detrimentum incurrit.