PL 153, col. 619
Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
Ecce contristatus et conturbatus, quereris de illo
aut illo, quod contumeliosa et odio plena tibi dixerit
verba. Doles ergo aut talia tibi, aut tali mente
esse locutum. Bene omnino, si propter ejus utilitatem
doles.
Non enim hoc ei expedit. Si autem propter te,
prave. Nil enim tam sanctum ac bonum: tam sancte
ac bene tibi dicere potuisset, quod esset utilius
tibi quam haec erunt, si bene eis utaris. Sive enim
bona sive mala, bene vel male dicat tibi quis vel
faciat, talia tibi erunt qualiter eis usus fueris. Sibi
autem qui fecit aut dixit, talia erunt, quali ea voluntate
fecit aut dixit. Sicut enim mentitur iniquitas
sibi tantummodo, non tibi, si non consentias, et si
redarguas, ita omnia mala facit sibi ac dicit, id est
ad perniciem suam, si pie ac compatienter non consentias,
sed redarguas. Ei ergo qui malum tibi fecit aut
dixit, condolere debes, non tibi, cui etiam aliena mala
in bonum, si eis bene utaris, cedent, et in tam bonum
quam bene eis uteris. Ergo et tantum in malum quam
male uteris eis, sive mala sint, sive bona quae facta
vel dicta tibi sunt, quoniam diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum [(Rom. VIII, 28)]
, in tantum
omnia, ut etiam aliena mala. Odientibus autem
Deum, econtrario omnia cooperantur in malum
ipsorum, et in tantum omnia, ut etiam bona. Totam
igitur querelam in teipsum male utentem verte.
Nam et si re vera mala sunt quae facta aut dicta
sunt tibi, tibi certe mala esse nullo modo poterunt,
nisi eis male utaris; sic nec bona bona, nisi bene
eis usus fueris.
Hoc semper intuendum quid fiat in animo tuo;
nec quid sive boni sive mali alii faciant, sed quid
tu de ipsis eorum factis facias, quomodo scilicet
utaris bonis et malis eorum, quantumque ex eis
proficias sive favendo et adjuvando, sive compatiendo
et emendando. Tunc enim de omnibus factis
hominum bene operaris, cum nullis eorum beneficiis
illiceris ad favorem, nullisve malefactis deterreris
ab amore. Tunc enim gratias amas. Non enim
est ullius meriti pacem habere, nisi cum iis qui eam
nobiscum non habent.
Quidquid fiat tibi, dummodo animus tuus nec irae,
nec odii, nec tristitiae, nec metus motum incurrat,
neque horum causam, in futuro saeculo nihil
nocebit.
Oppone duas pilas radio solis, unam de argila,
alteram de cera; quamvis sit unus idemque radius,
non tamen idem in utraque operari potest, sed secundum
praeparationes earum, diversa in eis agit,
hanc indurans, illam liquans, neque enim terream
liquare, aut ceream durare potest. Ita et una metalli
species, aurum scilicet, conspectum a pluribus, diversos
in eis, secundum praeparationem mentium