PL 153, col. 620

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

eorum, excitat motus. Alius enim accenditur ad
rapiendum, alius ad furandum, alius autem ad pauperibus
erogandum. Qui stultus est, dicit beatum
ejus possessorem; qui sapiens, luget ejus amatorem.
Nec in bona mente malam, nec in mente mala bonam
voluntatem excitare valet, sed omnino et haec,
et aliae seu corporum seu rerum aliarum species
sive causae, mentes humanas, secundum praeparationes
earumdem, movent. Et ideo tota causa malitiarum
nostrarum nobis ipsis imputanda est, non
ipsis rebus in quibus peccamus. Ergo nihil aliud
nobis faciunt, nisi probare. Ostendunt enim quales
in occulto eramus, non faciunt nos tales. Quam enim
firmo et immobili amore sponsa sponso adhaereat,
aliorum virorum probat intuitus. Si enim bene

casta est, nullius alterius pulchritudine permovetur.
Ita quoque tu, si firmissimo affectu adhaereres
Deo, nullius creaturae illicereris aspectu. Omnia
namque haec, tuam erga Deum, quanta sit, probant
castitatem.
CAPITULUM XIV De adversitatibus hujus saeculi, qualiter tolerandae sunt, quia per eas cogimur utiliter ad Deum redire.
Vide quomodo te pungat Deus, quocunque extra
eum extenderis per concupiscentiam in creaturis,
tanquam nutrix pueri brachium extentum extra cunas
ne pereat frigore.
Propitius tibi sit Deus, ne inveniat ubi requiescat

pes mentis tuae; ut saltem coacta, o anima, redeas
ad arcam, sicut columba Noe.
Egestas ipsa, vel asperitas, temporalis tortoris
vice cogit nos bona, atque his diversa desiderare.
Sed quia nos tantum temporalibus assueti sumus,
nihilque aliud novimus, non multum diversa ab his
quae patimur desideramus, et vel iras eorum, id es
asperitates, temperamento, quasi quadam reconciliatione,
ad momentum interrumpere, vel non multum
diversa ab his, subire optamus.
O homo qui dolorem pateris, vis eum lenire? Volo.
Temporaliter an aeternaliter? Aeternaliter. Aeternum
ergo linimentum, id est Deum, desidera; nam ideo
te percussit, ut eum desideres, non herbas, non

ligaturas.
Una febris aufert omnia contra quae pugnas, id
est oblectamenta quinque sensuum. Quid restat
ergo, nisi ut Deo gratias pro collata victoria referas?
At tu contra quaeris cui succumbas, odiens libertatem.
Quae spes est, si laqueis inimici gratis incumbis et
jaculis, si haec non solum non caves, sed insuper libenter
amplecteris, teque illis detegis, ab illis ad illa
confugis? Ea putas remedium, ea solatium, ea desideras,
et abesse non pateris:
Prosperitas laqueus est, culter incidens hunc laqueum,
adversitas; carcer amoris Dei, prosperitas;
confringens hunc aries, adversitas
Dicit tibi adversitas: Niteris ut recedam. Quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.