PL 153, col. 621

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

certe nullo modo prohiberes; si bene velis, poteris.
Non enim possum Domino modulante manere,
quippe syllaba.
Si erga homines pessimos velut agnus esse debes,
quid ad Deum, cum ab eo corriperis flagello aliquo?
Vide quomodo sis quasi in bello: Sitis torret,
opponis potum; fames cruciat, opponis escas; frigori,
vestem aut ignem; morbis, medicinam. Contra
haec omnia opus est patientia, et mundi contemptu,
ne alio bello, quod hinc surgit, supereris, catervis
videlicet vitiorum.
Quando quidem sola voluptate caperis, sola delectabilia
sunt cavenda. Nusquam ergo secura est
anima Christiana, nisi in adversis.
De his quae diligis, tibi fecit Deus virgas. Prospera

fugiendo, in adversa irruendo cruciaris.
Omnia flagella sunt, praeter ipsum, qui flagellum
destruit, quasi filius est qui virgam patris verberantis
frangit.
Corpus a validioribus victum aut impellitur aut
attrahitur, similiter voluntas. Tu vero non quod
corpus vincendo moveat, sed mentem et voluntatem
cura.
Vae non his qui perdiderunt temporalia, sed his
qui perdiderunt sustinentiam. Nulla enim passio
superatur, nisi per ipsam. Non enim edendo contraitur
fami, sed servitur, sicut bibendo siti. Ad hoc
enim tendunt ista ut scilicet ad fruendum exterioribus
corporum formis inclinent animum. Quod

quando fit, non superantur, sed regnant, finem
suum, id est animi inclinationem et praeparationem
ad faciliorem et majorem inclinationem obtinentes.
Omnium dolorum et cruciatuum sola medicina est
contemptus eorum quae laesa sunt, et conversio
mentis ad Deum.
Quot voluptates carnales et quam vehementes
spernis, totidem et tam validos diaboli laqueos devitas.
Quot tribulationes, praesertim pro veritate,
fugis, totidem medicinalia remedia spernis.
CAPITULUM XV. De vera patientia, qua tolerandi et amandi sunt peccatores et infirmi, pie sperando correctionem eorum.

Vide quomodo in spe diligere possis frumentum,
in herba triticum gibbosum: sic eos dilige qui nondum
boni sunt. Talis esto erga omnes, qualis erga
te Veritas exstitit. Qualem te sustinuit et amavit ut
meliorem faceret, tales sustine et ama, ut meliores
facias.
Blasphemas medicum, desperando aegrotum. Tam
facilis enim est ejus sanitas, quanta illius in medendo
potestas et benignitas.
Vide ne, propter opus hominis, contemnas opus
Dei. Opus enim hominis, homicidium est, adulterium
est, et caetera similia; opus vero Dei, ipse
homo. Qui diligit aliquid, sicut domum aut aliquid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.