PL 153, col. 623
Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
filium, non putandus est ei fecisse vindictam,
sed iterasse laesuram. Ita debet esse omnis Christianus
ad omnes homines, misereri scilicet desiderantis
certissimas causas doloris sui, id est
peritura.
Tam facile est inter fratrem tuum et vitium
ejus discernere quam inter bonum et malum. Denique
viso homine, quis irascitur, quis indignatur?
Viso vitio ejus, quis non offenditur, nisi quis valde
sapiens et bonus, qui norit hoc potius eidem obesse
quam cuiquam alii, ac per hoc eidem compatiendum
esse?
Charitate, sapientia repletur frater, nec communicas;
ira, odio, furoreque repletur, nec evadere potes
quin communices. Insanus sanis indiget, ut eum
vel servent, vel curent.
Quod solum tibi a Deo exhiberi desideras, id est
benignitatem, hanc omnibus hominibus exhibe, sive
flagello, sive lenitate. Quid insultas caecis et infirmis?
Tu, idipsum; aut si aliud, non per teipsum,
nec a teipso.
Cogita, si omnes homines ita semper et insania
agerentur, quid tibi agendum esset. Nunquid ideo
turbari deberes? Cur ergo, cum unus aliquando
turbatur, turbaris? Medicinam ei debes, non turbationem.
Quomodo enim insania insaniendo curari
potest?
Cur tibi tui generis placent cruciatus? An quia
justum est? Ergo et tui Deo placeant, quia justum
est. Haec autem sententia ignibus te tradit aeternis.
Stultus medicus nolens opinionem suam minuere,
quidquid non bene contingit, licet culpa sua
sit, ipsis tamen imputat aegris. Ita facis tu subjectis
tuis.
Qualem animum haberes ad omnes homines, si
remotus esses ab eis cogitans eorum peccata atque
miserias, omnino saltem nunc talem habeto, cum
videas oculis perire eos aut caecitate, aut infirmitate:
aut enim falluntur a diabolo per temporalia, aut
superantur.
Horresce inscrutabilia judicia Dei super te. Quidquid
enim es super alios, nescis quare ipsi non fuerint
super te. Talis ergo esto ad illos quales vides
illos esse debuisse ad te, si essent super te.
Non secundum profectum subjectorum, sed secundum
desiderium tuum et conatum erit merces tua,
sive illi proficiant, sive non.
Cum bene probaveris illum esse sceleratum, erit
tibi necesse ut lugeas peccatum ejus, quia et Dominus
luxit tuum. Cur enim rimaris languidi morbum,
si cognito morbo non solum non condoles nec mederis,
sed etiam insultas.
Dum vides vel audis mala aliena, respice animum
tuum, ut probes quantum ei verae dilectionis erga
homines insit.
Non gaudendum tibi est, si caeteris te meliorem
esse contingat, sed dolendum potius eos de