PL 153, col. 655
Consuetudines (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
habere sermonem.
2.
In partem vero ducere aliquem, vel duci, aut quasi secreto aliquid intimare, aut mandare aliquibus
non licet, nisi licentiam dante priore. Quam licentiam non ad nos, sed ad eos, si tanti habent, attinet
petere. Nunc de his quae pro defunctis vel circa defunctos gerimus, aliquid est dicendum.
CAPITULUM XI. De officio defunctorum.
1.
Altera itaque post Omnium Sanctorum festum die, nisi in Dominica evenerit, pro defunctis universis
agendam post nocturna cum novem lectionibus dicimus, hac una tantum oratione contenti, fidelium Deus
omnium; dehinc, post primam, missam praesente conventu celebramus.
2.
In nullo autem duodecim lectionum festo, vel infra octavas Natalis Domini, Paschae, vel Pentecostes
defunctorum officium facimus, nisi forte defunctus praesens fuerit, vel tricenarium agi contigerit. Quod
tamen tribus diebus ante Pascha, et ipso die Paschae, vel Pentecostes, seu Natalis Domini, si forte eveniret,
quantum ad missam [ al. officium missae] attinet, minime faceremus.
3.
Ab hoc igitur die, id est a quarto Nonas Novembris usque ad Septuagesimam, agendam in ecclesia
post nocturna dicimus. A Septuagesima vero usque ad praedictam diem post vesperas jejunii die, alias post
coenam [ additur in ms. vel ante] idem officium in cellis exsolvimus. Quod si anniversarium fuerit, in ecclesia
statim post vesperas cum novem lectionibus et antiphonis agitur.
4.
In Quadragesima tamen, ne fratres graventur, post refectionem in cellis dicitur.
CAPITULUM XII. De visitatione aegroti.
1.
Cum autem frater aegrotus morti propinquare putabitur, congregatur conventus ad visitandum eum,