PL 153, col. 805

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

sed pietate [Cod. Parci, puritate ], sed
charitate. Et haec quidem adventus illorum est causa.
Primum quidem ut ostendant debere se promptam
et humilem (sicut decet tam sincerae conscientiae
viros) antiquae ordinis institutioni obedientiam exhibere.
Ipsa nimirum est qua tenentur annis singulis,
tempore illo quo generale teneri debet capitulum,
in praedicto loco convenire. Excipiuntur quoque
illi qui ne forte plerumque possint adesse, justam
habuerint occasionem et causam, eisque ut
remaneant, ab ipso fuerit discrete capitulo ac miserabiliter
indultum. Secundo vero, ut sese in omni
jucunditate spiritali, etiam corporaliter videant,
mutuamque in invicem dulcissimae in Domino fraternitatis
charitatem magis ac magis adaugeant.

Tertio quoque ut ordinem quem sunt professi, pro
nosse ac posse suo, cum zelo secundum scientiam,
discretione praevia ex communi consilio et assensu
reparent, et in statu bono solident ac confirment.
Et tam in destruendo noxia, quam in construendo
utilia, intentos se in omni secundum Deum et sollicitudine
fervida, et fervore sollicito exhibeant:
sicque illum in hoc gemino salutis opere studiose
imitentur, quem ad hoc constituit Dominus super
gentes et regna, ut evelleret, et destrueret, et disperderet,
et dissiparet, et aedificaret, et plantaret.
Et est funiculus triplex, quo ligati in Christo Patres
et Domini nostri conveniunt; fortitudo humilitatis
profundae, dulcedo charitatis fraternae, sollicitudo
curae sibi commissae. Qui nimirum difficile rumpitur,

imo penitus impossibile ut in sanctis duntaxat
viris rumpatur, roborante cum Domino, ac in
sua magis ac magis integritate conservante. Cum
enim ipse dicat humilitatis amator et auctor: Discite
a me, quia mitis sum et humilis corde [(Matth. XIII,
29)]
, nimirum quos constat perseveranter usque in
finem veritatis esse discipulos, patet et eos consequenter
suavi humilitatis esse vinculo ligatos. Item
cum juxta Apostolum: Qui proximum diligit, legem
implevit [(Rom. XIII, 8)]
; et ut idem in continenti concludit, plenitudo ergo legis est dilectio
[(Job 10)]
; liquet
aperte hujus apud illum funiculi integritatem
in nullo posse dissolvi, apud quem imo intra quem
fraternae constat charitatis perfectionem non minui.

Et de eo quid possumus, sive quid debemus dicere,
qui praeest in sollicitudine? Nonne pastoribus vigilantibus,
et custodientibus vigilias noctis supra gregem
suum, angelus stat juxta illos, et claritas Dei
circumfulget illos? Patet quia non timent sibi ab aliqua
laesione, qui juxta se habent angelum stantem; non
ab aliqua obscuritate, qui claritatem nihilominus
Dei habent se circumfulgentem. Et unde eis haec
duo eximia bona? Inde utique quod vigilabant, et
vigilias noctis supra gregem suum custodiebant.
Porro sic vigilare sicque custodire, quid est aliud
quam mala destruere, bona vero construere?
CAPITULUM II. De suavitate sublimi, et sublimitate suavi quae in ordine Carthusiensi in tribus specialiter consistit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.