PL 153, col. 806

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

Diximus aliqua de modo et causa adventus dominorum
ac Patrum nostrorum, priorum videlicet, ad
generale capitulum, et quis de hoc eorum adventu
proveniat fructus. Nunquid eis tali modo talique ex
causa convenientibus dicendum esse putamus, quod
quibusdam Corinthiorum dicit Apostolus, videlicet
quod jam non est Dominicam coenam manducare? [(I Cor. XI, 20.)]
Absit. Imo sic convenientibus eis in
unum jam est Dominicam coenam manducare! Coenam
diximus Dominicam, non Holophernis, quae plena
est voluptate: sed nec Herodis, quae polluta est
sanguine; sed coenam Domini, in qua munditiae
linteo praecincti, pedes suorum lavent discipulorum,
qui sunt affectiones et intentiones eorum. Et consurgentes
diluculo, atque offerentes holocausta per

singulos, obstent omnibus quibus potuerint modis,
ne forte peccent, et benedicant Deo in cordibus
suis. Sicque digni erunt ut ad illam coenam, quam
homo quidam fecit magnam, perveniant. Ipsa est ad
quam ne velint venire, adhuc hodie multos impediunt,
et villa vanitatis, et jugum quinariae curiositatis,
et uxor voluptatis. Igitur faciant hi viri sancti
quam sollicite, prout possunt, propter quod conveniunt.
Ordinis institutioni obediunt in eo quod conveniunt:
convenienter vero se invicem corporaliter
visitant, sicque mutuum in se fraternae charitatis
amorem multiplicant. Superest jam ut tertiam pro
qua conveniunt causam adimpleant. Quod nimirum
faciunt, cum de ordine colloquentes, tam exstirpare
quae eis apparuerint mala, quam apponere quae bona,

et in devotione sollicita, et sollicitudine devota, simul
universi student. Igitur egrediatur fluvius de
loco voluptatis, ad irrigandum paradisum. Quid
putamus nos posse convenienter per hunc accipere
paradisum juxta tropologicum, secundum quem incedere
proponimus, sensum? Accipiamus per eum,
ordinis quem professi sumus suavitatem in Domino
sublimem, et sublimitatem nihilominus suavem,
nisi forte alicui aliud visum fuerit quod melius,
verius et congruentius sit. Certe si quid aliter quis
alius sapit, et hoc ei Deus revelavit. Et nobis videtur
quidem sic posse non interim sentire absque
praejudicio duntaxat sententiae melioris. Intuemur
enim quae, et qualis, ac quanta utriusque boni hujus

in ea praerogativa sit: unde est quod sic audemus
sentire. Non solum autem, sed et illud nonnunquam,
etsi perraro, vel tenuiter nobis experiri datum. Sane
consistit hujus gemini boni praerogativa in his tribus:
in externa exercitatione, in jugi solitudine
cellae, in plena hujus saeculi abjectione. Itaque commendant
praecipue quoque ordinis, quem paradiso
assimilavimus, sublimitatem suavem, et suavitatem
nihilominus sublimem, inter caetera multa et magna,
quae ei insunt bona, probabilis externa exercitatio,
jugis cellae solitudo, perfecta saeculi abjectio. Tria
haec. Major autem horum est cellae solitudo: et ideo
major, quia ipsa est quae nec utilis esse valet exercitatio
externa, nec saeculi abjectio perfecta. Si
quidem ut illa tam Deo quam hominibus placere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.