PL 153, col. 809

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

repens, et ventre. Nam mundi ille rector tenebrarum
harum, hinc quosdam erigit inaniter supra se,
hinc quoque alios enerviter prosternit subtus se.
Hic sic et hos sua fortitudine vincit, quam habet in
lumbis suis, propter sexum superiorem; et in umbilico,
propter inferiorem. Haec autem in electis suis
venit disrumpere vincula, qui de puella humili et
incorrupta natus est, humilis ille Dei hominumque
mediator, et sanctus, docens eos super jumenta
terrae, et super volucres coeli erudiens eos. Quod
etiam in ipsa cruce sua et morte excellenter expressit. Morte,
inquiunt, turpissima condemnemus eum [(Sap. II, 20)]
.
Vox est Judaeorum in mortem Salvatoris
conspirantium. In eo sane quod auditis eos
velle condemnare illum morte, notate asperitatem:

quid enim magis asperum quam mors? In eo autem
quod proponunt et deliberant, ut eadem mors non
modo turpis, sed et turpissima sit, ipsam vos sciatis
debere intelligere crucem ejus. Quod enim magis
vile genus mortis quam crux? Nam crux probrosum
supplicium est. Et opprobrium referte ad vilitatem,
supplicium ad asperitatem. Itaque factus Dei Filius
obediens Patri usque ad mortem: et ne hoc quis
modicum putaret, dignum duxit Apostolus addere, mortem autem crucis
[(Phil. II, 8)]
. Talem pro nobis
mortem patiendo praefiguravit quidem in semetipso,
quod notare potestis non inconvenienter in habitu
vestro. Et quid hoc ad utilitatem vestram? Multum
per omnem mundum. Ut humiliantes nimirum vos

sub potenti manu Dei, exaltari ab eo mereamini in
tempore visitationis. Simili modo spiritu facta carnis
mortificantes, ad vitam perveniatis. Et humilitatem
(ut jam dictum est) habitus vestri vilitas, et mortificationem
asperitas notat. Sane parcitas victus
principi resistit coquorum, ne destruat muros Jerusalem,
et ipsa profecto valde necessaria nobis; quia
si verum est quod Salomon ait: Qui delicate a pueritia
nutrit servum suum, postea eum sentiet contumacem [(Prov. XXIX, 21)]
.
Nonne tantum, taleque possidere
bonum, quemdam est possidere paradisum?
Nam elevati estis supra mundum, de cujus amatore
Dominus dicit, quia Induebatur purpura et bysso, et
epulabatur quotidie splendide [(Luc. XVI, 19)]
. In
purpura color, in colore species, in specie nitor, in

nitore vanitas, in vanitate superbia est. In bysso
autem mollities, in mollitie suavitas, in suavitate
carnis pruritus, in pruritu titillatio, in titillatione
voluptas, in voluptate luxuria est. Itaque elatum eum
fuisse purpura, et lubricum byssus ostentat. Quod
autem non interpolatis diebus, sed quotidie epulabatur
splendide, notamus eum gastrimargiae fuisse
subditum. Vos autem non sic. Magis autem mendico
illi vos assimilamus, quia et mendicare alicujus est
vilitatis. Qui erat ulceribus plenus, non mendaciter
eum asseruimus, quantum ad hoc in asperitate
fuisse. Nam in eo quod cadentes micas non accepit,
ab eo qui epulabatur quotidie splendide longe
disjunctus fuit.
CAPITULUM V. De puritate contemplationis internae, quae ad cellae potissimum solitudinem spectat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.