PL 153, col. 810

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

Contuendum post haec, quia jugis cellae solitudo
secundum bonum est, quod ad spiritualem retulimus
paradisum. Certe a vero illum deviare non puto, qui
jugem solitudinem cellae dicit paradisum. Sed nunc
putabit aliquis, qui quae, qualia, ac quanta ei insunt
bona per experientiam novit. Cur enim verear cellam
vocare paradisum, quam constat esse ipsum
coelum? Ut enim ex re nomen habeat, et id vocetur
quod sonat; quid cella, nisi coeli aula? Vere Dominus
in cella, quia non est ipsa aliud nisi domus Dei et
porta coeli [(Gen. XXVIII, 17)]
. In ea namque angelorum
fit ascensus et descensus supra Filium hominis in

scala charitatis. Quod praefiguravit in se venustus
vultus Rachelis decorae; quod laeta, et laetificans
quies sedentis et audientis Mariae, hoc totum habet
in se jugis cellae solitudo: et in re quidem magis
quam in significatione: non in solo olfactu, verum
etiam in gustu. Ignorat laboriosam turbationem
Marthae; gaudet autem vehementer super placida,
sed tranquilla, sed quieta, sed suavi, sed dulci, sed
jucunda, sed bona, sed serena, sed amoena, sed
speciosa, sed luminosa, sed deliciosa sessione Mariae,
Et quando sufficienter quae in hac coeli aula sunt
bona poterimus admirari, enarrare, collaudare? In
tantum certe et omnem eorum et magnitudo mensuram,
et multitudo excedit numerum, ut ad eorum

immensitatem explicandam sic aliqua lingua sit
loquens, sicut est stilla parvula tenuiter cadens, ad
flumen latissimum et profundissimum perenniter
fluens. Num hyperbolice aut adulatorie loquimur?
Absit. Imitamur namque in hoc pro posse, illum qui,
ut de se dicit Neriae filius, ex ore suo loquebatur
quasi legens [(Jer. XXXVI, 18)]
: Nimirum quia lectio
divina tam falli quam fallere nescia, est experientia
copiosa. Ista est quae nos ex nonnula parte super his
eruditos reddit, et certos, propter quod et loquimur.
Discurramus jam ex more, si placet, per amoena et
fecunda prata Scripturarum, et videamus quibus
et qualibus, quam pulchris videlicet et odoriferis,
quam suavibus et salubribus respersum habeat
flosculis, haec coeli aula, illum qui in ea est lectulum;

ut possit unusquisque vestrum dicere ex sententia: Lectulus noster floridus
[(Cant. I, 16)]
. In
amore quidem exercitii hujus tam salubris et religiosi
studii, ostenditis vos plene scire, in quantum
sancta in se solet Scriptura hanc et figurare placidam
Sanctorum quietem, et approbare. Ecce, cum in protoplastum
sopor immittitur formatam ex se feminam
statim intuetur: et aliquid in se esse quod regat
virile, et aliquid quod regatur muliebre. Quandiu
sanctus Abel intus fuit, nimirum non in morte, sed
in vita fuit. Ex quo certe ad suggestionem Cain foris
exiit, ipsam quoque mortem incurrit. Vox itaque
Cain ista est: Egrediamur foras [(Gen. IV, 8)]
. Est
autem suggestio eorum, qui terrena illicite possident;
qui et agricolae ac per hoc terreni, non coelicolae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.