PL 153, col. 811

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

sunt; quia illos decipere nituntur, qui praesens
exsilium lugent, ut omissis internis, in externis se
totos per appetitum et per actum effundant. Nam
Cam possessio, Abel vero luctus interpretatur. Sed
quid inde sequatur, audite, et quod auditis, vitare
omnibus modis studete. Quid enim verax historia
dicit? Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus
fratrem suum, et interfecit eum. Nec mirum
quod interfectus fuit, qui foras in agrum exiit: ut enim
per semetipsam Veritas ait: Ager est hic mundus [(Matth. XIII, 38)]
;
qui cum totus (ut dicit apostolus
Joannes) in maligno positus [(I Joan. V, 19)]
sit, quomodo
mortem poterit evadere, quicunque in eum per
voluntatem, per voluptatem, per actionem nefariam
moraturus introierit?
CAPITULUM VI. Qualiter suavis cellae quies, et quieta ejus suavitas in quibusdam sacrae Scripturae locis expressa sit.

Delectat adhuc intendere iis quae in manibus
habemus, ut quae et quanta sit cellae quies demonstremus.
Ecce sanctus Enoch pro eo quod cum Deo
ambulat, non apparet, quia tollit eum Deus [(Gen. III,
24)] . Quod, juxta tropologiam, quid aliud est, nisi
quod illi qui soli Deo se dedicant, dum illi militant,
negotiis se saecularibus non implicant. Ut autem ei
medullitus placeant cui se probaverunt, exteriora a
se universa pro posse excludunt. Sic, sic, dum solis
internis intendunt, in occupationis immoderatae publico
apparere refugiunt. Justus coram Deo Noe, ut
juxta interpretationem nominis sui requiem habeat,

quo vehementius inundare super terram aquas diluvii
considerat, eo libentius ipsius se arcae latibulis
occultat: sed et columba ubi requiescat pes ejus, foras
non inveniens, intus sibi requiem quaerit [(Gen. VII et
VIII)] ; quia sancta anima, simplex et innocens, eo
delectabilius in interioribus pausat, quo se studiosius
omnium prorsus exteriorum delectatione evacuat.
Super Abraham irruit sopor, in quo magnus eum
invadit horror [(Gen. XV, 12)] ; et dum dici sibi verbum
absconditum audit, quasi furtive auris sua venas
susurri ejus suscipit. Hoc est, sanctarum cogitationum
pater animus sanctus, per contemplationem quidem
excelsus, eo magis plerumque in interna meditatione
pavere compellitur, quo plenius ut ei libere possit

intendere, omnis in eo exteriorum negotiorum cura
sopitur. Sicque dum per infusionem inspirationis
intimae, in sublimitatem silenter intra se loquentis
contemplationis elevatur, causas quoque ejus, et
origines, occasiones, et modos in intimo sanctae
puritatis secreto delectabiliter rimatur. Sara moritur,
et mortua in spelunca duplici sepelitur [(Gen. XXIII,
2, 19)] . Quod utique tunc spiritualiter fit, cum in
anima sancta et pura, omnium visibilium affectum,
et appetitum, plenus eorum contemptus, et abjectio
exstinguit perfecta. Sicque de caetero gemino huic
sancto exercitio, contemplationis videlicet defecatae,
et actionis egregiae diligenter intendat: et hoc modo
vitaliter mortua, in Deo vitam cum Christo absconditam
habeat. Juxta puteum habitat, Isaac cujus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.