PL 153, col. 814
De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne
et elevatum [(Isa. VI, 1)] , ipsum in puritate
contemplationis internae intuens; universitatis Conditorem
intellectui praesidere creaturae angelicae, in
sua permanentis sublimitate, et humanae per unum
mediatorem a lapsu erectae. Sed hoc non nisi in anno
quo mortuus est rex Ozias, praesumptuosus scilicet
ille et leprosus. Et ut quid haec? Nimirum ut
sciamus illi non posse adesse puritatem contemplationis,
in quo per affectum adhuc et effectum dominatur
et vivit, et tumor elationis, et fetor corruptionis.
Denique post haec dicit: Secretum meum
mihi. Secretum meum mihi [(Isa. XXIV, 16)]
. Cor suum
percutit Josias cum lectionem audit libri quem in
domo Dei Helchias reperit [(IV Reg. XXII)] : eumque
consolatur Olda quanquam femina, quae habitat in
secunda. Jeremias virgam videt vigilantem [(Jer.
I, 11)] , quatenus sciat quia vigilat Dominus super
verbum suum ut faciat illud; quem de lutoso profundo,
et profundoso luto levant funes, quibus intersunt
imo subtersunt [ Par. subsunt] panni veteres.
Et ideo quidem hoc, ut ascendens a convalle plorationis,
et cantans cantica graduum, vulnerato a charitate
Christi corde ejus, gestet verba ejus in visceribus
quasi sagittas acutas. Et hoc quidem propter
funes. Sane propter pannos veteres, gestat
etiam exempla servorum Dei, quos de mortuis vivos,
et de nigris lucidos facit, tanquam carbones vastatores.
Ezechielem in cincinno capitis sui, missa ad
eum similitudo manus apprehendit [(Ezech. VIII, 3)] ;
et elevatum inter terram et coelum, in Jerusalem de
Chaldaea in spiritu ducit, ut abominationes quae ibi
sunt aspiciens, de funiculis facto flagello, et ementes
et vendentes ejiciat de templo, dicendo: Quoniam
zelus domus tuae comedit me [(Joan. II, 17)]
. Daniel
cum tribus sociis suis abstinet ab eo quod suave est
ventri, ut ad id pertingere possit quod non falla citer
dulce est menti; dignus effectus extunc, percipere
intelligentiam omnium visionum et somniorum.
Non solum autem, sed et super flumina Babylonis
sedens, et in recordatione supernae Sion flens, fenestris
cordis sui ad Deum apertis, tribus vicibus orat
in die contra Jerusalem; suspirans in vera spiritus
sui claritate, et ad securitatem supernae pacis, et ad
beatam et beatificantem visionem sempiternae Trinitatis.
Praeparat cor suum Esdras scriba doctissimus
et velox, ut investiget legem Domini [(I Esdr. VII,
10)] , faciens et docens praeceptum in Israel et judicium;
sciens animal esse mundum quod pariter
ruminat et ungulam findit. Et bene primum faciat,
deinde doceat, ut et a mandatis Domini intelligat, et
in ornatu pontificis prius superhumerale, deinde rationale
ponendum agnoscat. Consolator Nehemias,
juxta interpretationem nominis sui muros reparat
Jerusalem [(II Esdr. III)] , aedificans in eis portas sex,
quae sunt fortassis visus, auditus, gustus, odoratus,
affatus et tactus. Ecce porta Gregis, porta Piscium,
porta Vetus, porta Vallis, porta Sterquilinii, porta
Fontis. Et ut ad tempora gratiae veniam, videns Jesus
turbas, ascendit in montem [(Matth. V, I)]
; et alia