PL 153, col. 815

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

vice ascendit in montem solus orare [(Matth. XIV, 23)]
.
Domini futurus praecursor beatus Joannes adhuc
puer, crescit et confortatur spiritu manens in desertis,
usque ad ostensionis suae diem ad Israel [(Luc.
I, 80)] . In superiora Petrus ascendit ut oret, nec absque
esurie; praeclara Cornelii fide [(Act. X, 9)] postmodum,
ac post modicum satiandus. Monet Timotheum
praedicator egregius Paulus [(I Tim. IV, 13)] ,
ut dum venit attendat lectioni, exhortationi, doctrinae [(ibid., 16)] ;
asserens quod haec faciens, et semetipsum
salvabit, et eos qui illum audiunt [(ibid., 8)] .
Qui et dicit, corporalem exercitationem ad modicum
utilem esse, utilem vero ad omnia esse pietatem:
quam et asserit promissionem habere vitae quae
nunc est, et futurae. Cum fores sunt clausae, ubi

propter metum discipuli congregati sunt venit Jesus,
et stat in medio, et dicit eis: Pax vobis [(Joan. XX,
26)]
. Succedent tria haec videlicet, venire, stare et
dicere; si haec tria praecesserint, scilicet sero, die
illo, una Sabbatorum. De manu angeli stantis super
mare et super terram, Joannes apostolus in Apocalypsi
(X, 9) accipit librum, et ab eo devoratus facit
amaricari ventrem suum. Sed est in ore suo tanquam
mel, dulcis. Sacram quippe Scripturam adimplevit
opere, ille magni consilii angelus, potens in
opere et sermone Dominus Jesus; circumcisionem,
quae ad terram refertur justificans ex fide; et praeputium
quod ad mare, per fidem, ut cum aquilo
dat auster non prohibeat. Quem librum, cum accipit
Joannes, amaritudo quidem in ventre, sed dulcedo

fit in ore; una in adimpletione et experientia,
altera vero in recordatione et intelligentia. Haec
omnia (o Carthusienses) et singula si diligenter intenditis,
quae, et qualis, et quanta sit cellae quies evidenter
deprehendetis. Cui nimirum, ut novit qui expertus
est, quo instantius intenditis, eo dulciorem,
sed suaviorem, sed jucundiorem, sed sereniorem,
sed delectabiliorem, sed faciliorem, sed clariorem
sentietis.
CAPITULUM IX. De quiete cellae, et quod non expediat ei qui in ea habitat, ut curiositate temeraria nimis diu extra eam moretur.
Hoc autem unicuique qui moratur in cella sciendum,

et diligenter est ei in tenaci memoria recondendum,
quod non vult haec de qua loquimur cella,
ut qui in ea conversatur, nimis diu extra eam temere
demoretur. Et quis diu extra eam temere morari
amat, nisi qui quanta ei insunt bona penitus ignorat?
Et quidem quantum in ea morari fructuosum, tantum
extra eam longe vel diu vagari periculosum.
Non enim diutius habitator cellae vivere potest spiritualiter
extra cellam, quam corporaliter piscis extra
aquam. Considerate quia pisciculo illi, qui halec
dicitur, unum idemque momentum est, et extra
aquam esse, et exspirare. Et cella quidem formatur
ex hac dilectione halec cum convertitur. Et putant
aliqui non recte considerantes, illis qui aliquo
(ut nonnunquam solet evenire) in cella taedio afficiuntur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.