PL 153, col. 816
De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne
in hoc consulere, si faciunt eos exire. Sed
hi nimirum sola quaedam minus providae discretionis
imagine falluntur. Id enim penitus non expedit. Sentitur
certe utcunque momentanea quaedam sine
quiete quies, et sine dulcedine dulcedo, et sine consolatione
consolatio; sed succedit absque mora perturbata
amaritudo, et amara perturbatio, et intolerabilis
omnino desolatio. Mox enim ut ad cellam redierit,
apprehendet ac penetrabit, ac circumdabit
eum intrinsecus, durissima agonia et durissima angustia
spiritus, gravissimum taedium cordis, atrocissima
evisceratio mentis. Quia quoties minus diu
extra eam in evagatione curiosa et vana moraturus
quis temere cellam egreditur, toties quasi novus
inhabitator revertitur, aliumque se sensit et invenit
regressus, quam erat antequam fuit egressus. Accedit
ad hoc quod de se quaedam ait, quia egressa est
plena, et vacuam reduxit eam Dominus: unde, nec
amplius Noemi sed Marath se voluit extunc vocari [(Ruth. I, 21)] ;
quia quae pulchra erat priusquam
egrederetur, regressam vero jam se esse sibi et in
se amaram experitur. Et de quo loco egressa est?
nonne de Bethleem? Et quae suae egressionis causa?
nonne fames? Et quo egressa est? utique in regionem
Moabitidem. In qua certe, ut verax historia dicit,
morabatur sic quod in ea peregrinabatur. Et ideo
quandiu ibi fuit peregrina fuit. Et quare peregrina,
nisi quia ibi non fuit in proprio, sed in alieno? Nam
propria habitatio non alias ei quam in Bethleem.
Quid in his vobis videtur de iis? Cur veremur cellam,
quandam vocare itaque audemus, sed spiritualem
non temporalem [ Par., corporalem], non historialem
sed moralem. In historica illa Bethleem,
Beata mater semel peperit Jesum Christum; in hac
autem tropologica, ut novit omnis qui aliquoties
est expertus, quotidie, imo indesinenter confert nobis
mater gratiam sanctitatis suavem pariter et salubrem
fructum. Suavem propter unctionem, quod sonat
nomen istud quod est Christus; salubrem vero,
propter salvationem, quod in se habet hoc nomen
quod est Jesus. Nam unctum, ut scitis, sonat hoc
nomen quod est Christus; Salvatorem vero, beatum
hoc nomen quod est Jesus. Igitur si vultis recipere,
illi qui cellam inhabitat eo modo quo inhabitare debet,
spiritualem verae sanctitatis confert gratia fructum,
et propter exsultationem qua intrinsecus
gaudet, jucundum et suavem. Quod est, Beatam
Mariam, quantum ad hunc attinet secundum (quem
modo incedimus) tropologicum sensum, in Bethleem
parere Christum, et propter religionem quam exterius
exercet, utilem et salubrem? quod ex juxta eumdem
sensum, ipsam beatam Mariam in Bethleem pavere
Jesum. Verum cum haec dicimus, nemo putet
quod aliquam faciamus differentiam seu divisionem
inter Jesum et Christum, quantum ad illam duntaxat
personam spectat, quae sic dicitur; quia, qui Christus,
ipse quoque Jesus esse non dubitatur. Sed
propter diversam horum nominum interpretationem,
diversam quoque in eis accipimus significationem.