PL 155, col. 2011

Homiliae (Radulfus Ardens), J. P. Migne

omnis creatura Dei bona est [(I Tim. IV)]
. Tales sunt
hodie, fratres mei, haeretici Manichaei, qui sua haeresi
patriam Agennensem maculaverunt, qui mentiuntur
se vitam tenere apostolorum, dicentes se
non mentiri nec omnino jurare, sub praetextu abstinentiae
et continentiae, escas carnium et nuptias
damnantes. Dicunt enim tantum flagitium esse accedere
ad uxorem, quantum ad matrem vel ad filiam.
Damnant etiam Vetus Testamentum. De Novo vero
quaedam recipiunt, quaedam non. Et quod gravius
est, duos praedicant rerum auctores, Deum invisibilium,
diabolum visibilium auctorem credentes. Unde
et occulte adorant diabolum, quem sui corporis credunt
creatorem. Sacramentum vero altaris purum panem
esse dicunt. Baptismum negant, neminem posse

salvari, nisi per suas manus praedicant. Resurrectionem
etiam corporum negant. Illos diabolicos homines,
fratres mei, vitate, quia sicut Dominus praedixit: Veniunt in vestimentis ovium, cum intrinsecus sint
lupi rapaces
[(Matth. VII)]
. Vos ergo ad cavendas eorum
versutias, estote prudentes sicut serpentes.
Sequitur pars secunda, in qua Dominos ostendit
generaliter et per similitudinem quomodo dignoscantur,
dicens: A fructibus eorum cognoscetis eos, id est
ab operibus. Loquitur autem hic metaphorice Dominus,
quoniam sicut a sapore fructus dignoscitur,
cujus humoris sit truncus et radix arboris, ita ex
operibus exterioribus perpenditur cujus voluntatis
sit cor hominis. Qui autem sit fructus malorum,
Apostolus ad Galatas ostendit: Manifesta, inquit,
sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia,
luxuria, avaritia, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, rixae, dissentiones,
haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes,
et his similia quae praedico vobis, sicut jam
praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
consequentur
[(Gal. V)]
. Qui vero sint fructus bonorum
ostendit, subdens: Fructus autem spiritus est charitas,
gaudium, pax, patientia, longanimitas, mansuetudo,
fides, modestia, continentia, castitas [(Ibid.)]
. Nunquid,
inquit, colligunt de spinis uvas, aut de tribulis
ficus? id est nunquid de peccatoribus, malitia,
et de vitiis spinosis, possunt exire fructus dulcedinis
et benignitatis, et uvae fervidae charitatis. Quasi

dicat: Non. Malus quidem opera virtutis simulare
potest, facere omnino non potest. Sed si simulaverit,
quomodo poterit discerni? Quia simulator, etsi quaedam,
tamen non potest omnia simulare: et quia
quod est simulatum, non est firmum, sicut nec color
mutatus, et quia simulatio lacessita detegitur.
Qui ergo vere dissimulationem deprehendere vult,
inquirat non quid palam, sed quid clam faciat, vel
dicat. Praeterea si attente et assidue inspicias
opera simulatoris, paulatim tibi vilescet. Virum vero
bonum quantoplus observaveris, tanto plus eum
miraberis. Sic non potest mala arbor bonos fructus
facere, nec arbor bona fructus malos facere, id est
homo existens malus, non potest facere opera Deo
placentia, et aeternae retributionis digna; nec homo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.