PL 157, col. 221

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

non excommunicandum esse qui multitudinem habet
secum, ne dum unum corrigere nitimur, perditio
fiat multorum. Hoc etiam Hieronymus ad
Augustinum scribit, dicens quod, secundum beatorum
apostolorum Petri et Pauli prudentiam, dispensationemque
honestam, aliquando fieri necesse
est quod jure reprehenditur, ne Christianae plebi
scandalum oriatur. Nam propter metum Judaeorum,
ne ipsi scandalizarentur, et Paulus, post conversionem,
Timotheum circumcisum fecit, et caeremonias
etiam exercuit Judaeorum, et Petrus coegit
quosdam Judaizare gentilium, uterque sanctus
apostolus simulans se veteris legis praecepta servare,
ne qui fideles ex Judaeis facti fuerant susceptam
veritatis notitiam scandalizati negarent. Fecerunt

hoc sancti apostoli misericordi et pia compassione,
non simulatione fallaci, quamvis legem post Evangelium
non esse servandam minime dubitarent. Ubi
beatissimae vitae viri intelliguntur non quidem
commutasse consilium, sed ad horam pro aliorum
salute suae doctrinae sententiam. Si de praesenti materia
minus vel aliter dixi, quam debui, ignorantiae
deputetur, et indulgeatur misericorditer; si autem
bene, benigne suscipiatur, et observetur diligenter.
288 V. AD CALIXTUM PAPAM, QUALITER IN ECCLESIAM DISPENSATIONES FIERI DEBENT.
Dispensationes aliquando in Ecclesia faciendae
sunt, non quidem amore pecuniae, vel quolibet humano
favore, sed pia et misericordi intentione. Tunc

enim a pastore Ecclesiae dispensatio pia et misericorditer
fieri creditur, cum aliquid minus perfecte
ad tempus fit ab illo vel fieri permittitur, non voluntate
sua, sed aliorum necessitate, ne in ipsis
videlicet fides Christiana periclitetur. Sic igitur
facienda est dispensatio ab Ecclesia, ut semper
fidei nostrae veritas instruatur, et si quid aliter ad
horam factum fuerit vel permissum, opportuno
tempore corrigatur. Hac discreta et sancta dispensatione
usi sunt beati apostoli Petrus et Paulus
propter metum Judaeorum, ne ipsi scandalizarentur.
Nam Paulus post conversionem Timotheum circumcisum
fecit et caeremonias etiam exercuit Judaeorum;
et Petrus coegit quosdam Judaizare gentilium. Uterque
sanctus apostolus simulans se veteris legis
praecepta servare, ne qui fideles ex Judaeis facti
fuerant, susceptam veritatis notitiam scandalizati
negarent. Fecerunt hoc sancti apostoli misericordi
et pia compassione, non simulatione fallaci; quamvis
legem post Evangelium non esse servandam minime
dubitarent. Ubi beatissimae vitae viri intelliguntur
non quidem commutasse 289 consilium, sed ad
horam pro aliorum salute suae doctrinae sententiam.
Nam super hoc quod ipsi et alii aliter fecerant, et
se et alios postea correxerunt. Possunt etiam et debent
fieri dispensationes, quibus Ecclesiarum et
monasteriorum consuetudines immutentur, sed
ubi postponitur minus bonum, ut quod est melius
instituatur. In nullo autem malum fieri debet vel permitti,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.