PL 157, col. 220
Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
est iste servus, aut Mea est ista domus? Quo jure
defendis villas? divino, an humano? Divinum jus in
Scripturis habemus, humanum jus in legibus regum.
Unde quisque possidet, quod possidet, nonne jure
humano? nam jure divino: Domini est terra et plenitudo
ejus [(Psal. XXIII, 1)]
. Pauperes et divites Deus
de uno luto fecit, et divites et pauperes una terra
supportat. Jure tamen humano dicis: Haec mea villa
est, haec domus mea, hic servus meus est. Jure ergo
humano, jure imperatorum, quare? quia ipsa jura
humana per imperatores et reges saeculi Deus distribuit
Ecclesiae suae. » Possunt itaque sine offensione
leges, post electionem canonicam et consecrationem,
per investituram regalem in ecclesiasticis
possessionibus concessionem, auxilium et defensionem
episcopo dare, quod quolibet signo factum exstiterit,
regi vel pontifici, seu catholicae fidei non nocebit.
Voluit bonus Dominus et magister noster
Christus spiritualem gladium et materialem esse in
defensione Ecclesiae. Quod si alter ab altero retunditur,
hoc fit contra illius voluntatem. Hac occasione
de regno justitia tollitur, et pax de Ecclesia,
scandala suscitantur et schismata, et fit animarum
perditio simul et corporum. Et dum regnum et 286
sacerdotium, unum ab altero, impugnatur, periclitatur
utrumque. Nam rex et Romanus pontifex, cum
unus contra alium, alter pro regni consuetudine,
alter pro Ecclesiae libertate erigitur, regnum illam
consuetudinem obtinere nec potest, nec poterit, et
Ecclesia suae libertatis amittit plurimum. Rex praeterea
sacrosancta communione pariter et regia dignitate
privatur; a Romano vero pontifice multis qui
sibi servire debuerant, necessitate cogente servitur:
et qui a pontifice docendus erat, et ducendus a
rege, rex et pontifex populum sequitur. Habet autem
Ecclesia pacem, et regnum justitiam: habeat
rex consuetudinem, sed bonam, non quam male reposcit,
sed quam supra diximus investituram. Habeat
Ecclesia suam libertatem, sed summopere caveat,
ne dum nimis emunxerit, eliciat sanguinem, et
dum rubiginem de vase conatur eradere, vas ipsum
frangatur. Hoc est praecipuum discretionis membrum,
ne quis qualibet actione Ecclesiae a Satana circumveniatur.
Tunc enim a Satana quis circumvenitur,
quando sub specie justitiae illum per nimiam tristitiam
perire contingit, qui potuit liberari per indulgentiam.
Praeterea bonus et discretus Augustinus in
epistola ad Parmenianum dicit vix aut nunquam excommunicandum
eum esse qui in malo opere obstinatam
multitudinem habet secum. Nam tolerabilius
videtur uni parcere, ne in Ecclesia schisma seminetur
plurimorum. Et beatissimus doctor et martyr
Cyprianus asserit, dicens: 287 Schisma non est
faciendum etiamsi in eadem fide, et in eadem traditione
non permaneat qui recedit. Et Salomon in Ecclesiaste: Scindens ligna periclitabitur in eis, si exciderit
ferrum
[(Eccle. X, 9)]
. Item in Exodo: In domo
una comedetur; non ejicietis de domo carnem foras [(Exod. XII, 46)]
.
Ex quibus verbis colligitur eum