PL 157, col. 219

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

ejus investitura haeresis appellatur. Vale, et Simoniam
et laicorum investituram omni occasione, vel
qualibet dispensatione seposita impugnare satagite.
IV. DE POSSESSIONUM ECCLESIASTICARUM INVESTITURA, QUOD REGIBUS CONCEDATUR.
Non sit imperatoribus et regibus molestum quod
dicimus, nec consuetudine sibi vindicare nitantur,
quod eis veritate negatur. Cum laicis, etiam religiosis,
disponendarum Ecclesiarum vel ecclesiasticarum
rerum omnis facultas ab apostolis prohibeatur,
manifestum est quod eis investitura negatur ab ipsa
Veritate, a Christo videlicet, qui in apostolis loquebatur.
Quod autem Christus in apostolis locutus sit,
Paulus apostolus asserit dicens: An experimentum

ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus? [(II Cor.
XIII, 3.)]
Cum igitur Christus veritas sit, sicut ipse
dixit: Ego sum veritas [(Joan. XIV, 5)]
, nec unquam,
Ego sum consuetudo, dixerit; qui Christianus est
Christum, et qui rex est, Regem regum, ipsam scilicet
veritatem, sequatur, non consuetudinem. In
ecclesiasticis possessionibus, quamvis nec in legibus,
nec in canonibus inveniatur, tamen propter scandalum
et schisma vitandum, talis 284 regibus investitura
conceditur, ut nec ipsi propter hoc pereant,
nec sancta Ecclesia detrimentum patiatur. Investituram
per virgam et annulum accipere, nisi a suo
consecratore, manifestum est esse damnosum, quia
nulli laico licet illa Ecclesiae sacramenta dare, sicut
ei non licet episcopum consecrare. Res etiam quae

semel Ecclesiae datae sunt, reges iterum eas dare, vel
de ipsis investire, nec debent nec convenienter
possunt. Nam alicui dare quod habet, et de hoc investire
aliquem quod ille jam tenet, superfluum est
et vanum; non tamen videtur criminosum. Alia
utique est investitura, quae episcopum perficit, alia
vero quae episcopum pascit. Illa ex divino jure habetur,
ista ex jure humano. Subtrahe jus divinum,
spiritualiter episcopus non creatur. Subtrahe jus humanum,
possessiones amittit, quibus ipse corporaliter
sustentatur. Non enim possessiones haberet
Ecclesia, nisi sibi a regibus donarentur, et ab ipsis
non quidem divinis sacramentis, sed possessionibus
terrenis investirentur. Ex jure divino regibus quidem

et imperatoribus dominamur; ipsis tamen ex
eodem jure, quia Christi Domini sunt, honorem debemus
et reverentiam, sicut dicit Apostolus: Regem
reveremini [(I Petr. II, 17)]
. Ex jure autem
humano tantum illis debemus, quantum possessiones
diligimus, quibus ab ipsis, vel a parentibus suis
Ecclesia ditata et investita dignoscitur. Unde B.
Augustinus super Joannem sic loquitur: « Noli dicere,
Quid mihi et regi? Quid tibi et possessioni?
Nam per jura regum 285 possessiones habentur.
Si vero dixeris, Quid mihi et regi? noli jam dicere
possessiones tuas, quia ad ipsa jura, quibus possessiones
possidentur, renuntiasti. Nam secundum jus
imperatorum possides terrena. Tolle imperatorum
jura, quis audet dicere, Mea est illa villa, aut Meus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.