PL 157, col. 218

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

illud, et delectabile 281 verbum a Salvatore nostro
audire meruit: Hodie scilicet mecum eris in
paradiso [(Luc. XXIII, 43)]
. Unde in latrone illo maxime
declaratum agnoscitur, quod vir catholicus
licet infamiae maculis aspersus, fidei defensione paradisum
pariter, et cum Christo esse meretur.
III. DE SIMONIA ET INVESTITURA LAICORUM; QUARE UTRAQUE DICATUR HAERESIS.
Universali papae Calixto, bono domino suo et praecordiali
amico, Goffridus abbas Vindocinensis, beatae
Priscae cardinalis, quod patri filius et domino
servus.
Cum Simonia et laicorum investitura haeresis dicatur,
quare utraque sit haeresis, et merito haeresis
appellari debeat, praesenti brevique satis epistola

monstrabitur, ne super hoc deinceps dubitetur. Firmissime
crede, Pater charissime, quod nihil aliud
proprie haeresis dicitur, nisi quod a Patris unitate
Filium sive Spiritum sanctum conatur separare, vel
personarum alteram altera minorem vel majorem
asserere. Igitur Simon Magus non tantum haereticus,
sed haereticorum primus et pessimus exstitit;
qui non solum a Patris aequalitate separari posse
Spiritum sanctum existimavit, sed etiam ipso Spiritu
sancto major esse praesumptuose tentando concupivit. 282
Nam cum se posse pecunia possidere
Spiritum sanctum putavit, quid appetiit aliud, nisi
ut Spiritu sancto major ipse haberetur, cum major
sit qui possidet quam quod possidetur? Cum itaque
Patris et Filii et Spiritus sancti personas inaequales

quilibet nititur astruere, ratione pariter et auctoritate
haereticus habeatur, multo magis Simon Magus,
qui Spiritum sanctum Deo Patri et Filio aequalem
per omnia sibi pecunia subjicere tentavit, haereticus,
et Simonia, quae ab ipso inventa est, et ab eo dicitur,
haeresis comprobatur. Laicus autem, cum investituram
Ecclesiarum tribuit per virgam et annulum,
quae sunt Ecclesiae sacramenta, sicut sal et aqua,
oleum et chrisma, et quaedam alia, sine quibus hominum
et ecclesiarum consecrationes fieri non possunt,
sibi jus Christi usurpat et potestatem; et quodammodo
se Dei Filio praedicat altiorem. Nam dum
illa Ecclesiae sanctae sacramenta ibi dantur, ubi dari
debent, et quibus, et quando debent, a Dei Filio

dantur, per consecratorem videlicet illius actionis
ministrum, sicut in remissionem peccatorum Spiritus
sanctus dabatur per Petrum. Unde Deus Pater
ad Joannem loquitur, dicens: Super quem videris
Spiritum descendentem, ille est qui baptizat [(Joan. I,
33)]
. Quando dixit, ille est qui baptizat, a parte totum
significavit. Nam Dei Filius universa Ecclesiae conficit
et tribuit sacramenta. Laicus autem, quando
contra Dei Filium sic praesumit, si non amplius, non
minus tamen quam Simon Magus intumuit, et ipse
intumescit, 283 qui in collatione sacramentorum
se Dei Filio anteponit. Et quia Deo Dei Filio non solum
sui Patris aequalitatem demere nititur, sed seipsum
Dei Filio superiorem sua impia actione significare
videtur, recto nomine et ipse haereticus, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.