PL 157, col. 217

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

itaque laicorum, quae fit per virgam, et annulum,
merito haeresis appellatur. Nam sicut a Simone Simoniaca
haeresis dicitur, ita ab eo qui investit, et
ab illo qui investitur, quoniam uterque in illa sua 279
actione, et agitare claves Ecclesiae, et ejus
unicum ac singulare ostium violare conatur, recto
nomine haeresis de investitura vocatur. Haec praeterea
haeresis de investitura, si recte perspiciatur,
etiam haeresis Simoniaca esse, viva et vera ratione
probatur. Nam quae saecularis potestas sibi vindicare
nititur investituram, nisi ut per hoc aut pecuniam
extorqueat, aut, quod est gravius, sibi inordinate
subjectam efficiat pontificis personam? Nullus
est itaque laicorum, etiam si ei liceret, qui tanta
intentione annulum, vel virgam dare desideret, nisi

per haec quae sunt sacramenta Ecclesiae, temporalibus
lucris inhiaret. Laicis quidem sacramenta ab
Ecclesia suscipere licet, non Ecclesiae quaelibet sacramenta
dare. Annulus autem et virga, quando ab
illis dantur, a quibus dari debent, et quando, et ubi,
et quomodo debent, Sacramenta Ecclesiae sunt, sicut
sal et aqua, oleum et chrisma, et quaedam alia,
sine quibus hominum et Ecclesiarum consecrationes
fieri non possunt. Semper laicus de investitura, ut
diximus, aut pecuniam sibi vindicat, aut, quod est
amplius, episcopi vel abbatis personam. Hac non
tam humana quam diabolica malignitate Ecclesia catholicam
fidem, libertatem et castitatem amittit,
sine quibus nulla ratione subsistit. Haec etenim tria
semper Ecclesia habere debet; quorum vel si unum

defuerit, velut paralytica jacet, nec ligandi, nec solvendi
potestatem habet. 280 Hanc igitur, quam
supra diximus, investituram quicunque sub specie
pastoris suscipere praesumit, fit paralyticus et haeretica
lepra pollutus. Illum non pastorem fiducialiter
dico, nec illius pastoris, qui animam suam posuit
pro ovibus suis [(Joan. 10, 11)] , quodlibet membrum,
sed fur et raptor et lupus est. Nam ad hoc venit, ut
furetur et rapiat et mactet [(ibid., 10)] . Hanc autem
detestabilem impietatem, non solum qui faciunt,
sed qui consentiunt ei, damnati sunt. Ille vero consentit,
qui eam tacet, qui eam non corrigit, et qui
ei palam non contradicit. Et nemo est qui contradicere
palam non debeat, et possit; nam si praelati

non habet auctoritatem, habet tamen Christiani vocem,
et Scriptura dicit, et neminem excipit: Maledictus
est, qui prohibet gladium suum a sanguine [(Jer. XLVIII, 10)]
,
id est vocem suam ab increpatione
peccati. Illud etiam factum meminerit, quod asina
fatuum prophetam olim correxerit [(Num. XXII, 28)] .
Quod si fuerit vitiosus, vel quolibet alio crimine infamis
factus, non ideo silere debet, quoniam unicuique
peccatori communem Ecclesiae fidem, quam
suam esse credit et confitetur, defendere et contra
ejus adversarios libere pugnare licet. Nam illi duo,
qui in passione Domini crucifixi sunt cum eo, omnino
infames erant, nam publici latrones; quorum
unus non tantum quia credidit, sed quia suae fidei
veritatem contra alterum defendere coeperit. bonum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.