PL 157, col. 216

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

solvendi, vel quae erant solvenda ligandi concessa
facultas. Petrus etiam si aliquando aliter egit,
Paulus licet in conversatione novitius ei in faciem
resistere minime timuit [(Gal. II, 11)] . Petrus vero
sui junioris increpationem libenter suscipiens,
quod plus justo fecerat, diligenter correxit. Praeterea
nulla ratione fieri licet quod Christus suo exemplo
dedocuit. Ipse enim legem solvere non venit,
sed adimplere [(Matth. V, 17)] . 277 Romana itaque
Ecclesia divinarum Scripturarum legem solvere non
debet, sed conservare; et tradita sibi a Christo potestate,
non ad suam voluntatem uti, sed secundum
Christi traditionem. Si etiam a suo juniore Romano
pontifici suggeritur, ut si aliquando plus justo fecerit,
juste corrigat, tanquam Petrus Pauli admonitionem

suscepit, et ipse suscipiet, si Petrum imitari
desiderat. De investitura autem laicorum si quis
cognoscere voluerit quid catholica et apostolica
Ecclesia senserit, quid docuerit, quid judicaverit,
quid constituerit, legat in primo capitulo illius concilii
quod tempore Gregorii septimi papae factum est, et
ibi omnes clericos, qui de manu laici investituram
suscipiunt, haereticos vocatos, et ideo damnatos
esse et excommunicatos invenerit. Licet alia haeresis
de investitura dicatur, alia Simoniaca, ista quae
de investitura dicitur, contra sanctam Ecclesiam
fortius jaculatur. Simoniaca etenim pravitas multoties
fit latenter; haeresis vero de investitura, semper
publice agitur. Ibi etiam in primis omnis ecclesiasticus
ordo confunditur, quando hoc quod

unicuique a solo suo consecratore in Ecclesia, cum
orationibus quae ibi conveniunt, dari debet, a saeculari
potestate prius accipitur. Quod sancti apostoli
non solum interdixerunt, verum etiam omnes illos,
qui per saecularem potestatem Ecclesiam obtinent, a
Christo sibi tradita potestate damnaverunt. 278
Et merito apostoli judicio Spiritus sancti hanc haeresim
ipso Ecclesiae principio damnare decreverunt,
quam longo post tempore ex patre diabolo nascituram
esse praeviderunt. Cum igitur laico et investitura,
et omnis etiam disponendarum Ecclesiarum,
vel ecclesiasticarum rerum facultas a Spiritu
sancto, qui in apostolis loquebatur, negata sit penitus
et interdicta, qui investituram a laico suscipit,
non jam contra apostolos tantum, imo contra

dominum apostolorum, quod sanctum est canibus
exponit. Investitura enim, de qua loquimur, sacramentum
est; id est sacrum signum, quo princeps
Ecclesiae, episcopus scilicet, a caeteris hominibus
secernitur pariter atque dignoscitur, et quo super
Christianum gregem cura pastoralis ei tribuitur.
Hanc investituram ab illo solo suscipere debet, a
quo et consecrationem habet. Illum siquidem prius
oportet consecrari, deinde vero tanquam regem
Ecclesiae sacris insignibus decorari. Si quis autem
cuilibet saeculari potestati ista licere putat, errat.
Quod si defendere nititur, apostolorum doctrinam,
et sancti Spiritus sensum adnullare desiderat; unde
haereticus esse nullatenus dubitatur. Investitura

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.