PL 157, col. 215

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

ut dictum est, Christus fecit; deinde vero vicarii
ejus. Et in apostolis quidem a Christo facta sunt,
quoniam ab ipso et electi et consecrati fuerunt. In
aliis vero omnibus a nullis aliis fieri licet, nisi a
vicariis Christi. Sunt autem vicarii Christi clerici
in electione, episcopi in consecratione. Caeteri omnes
petere quidem episcopum possunt; eligere vero
vel consecrare non possunt. Quicunque igitur alio
modo, quasi sub nomine pontificis, Ecclesiam vel
potestatem ecclesiasticam sibi vindicare praesumit,
hic jam non per ostium 275 intrat, sed aliunde
ascendit, ut merito non inter episcopos computetur,
sed inter fures et latrones connumeretur [(Joan. X,
1)] . Iste aliis benedictionem non porrigit, sed pestem,
et vulnus potius inferre videtur quam salutem, qui

tanta praesumptione Dei maledictionem meretur.
Nam episcopus sine canonica electione est quasi
arbor sine radice. Arbor autem quae radicem non
habet, etiam si folia habeat, fructum ferre nullatenus
valet. Ad hujusmodi arborem Christus quidem
accessit, et cum ibi fructum non invenisset, eam
maledixit [(Marc. XI, 13, 14)] . Ille maxime a Deo
maledicitur, qui sacramentis Ecclesiae quasi sociari
sua cupiditate desiderat, non Christi charitate. Et
omnis qui sacramentis Ecclesiae caemento charitatis
non jungitur, injuriam quidem Ecclesiae facit,
sed quasi paries luteus dissipatur, qui licet
dealbari possit ad tempus, ejus subita dissolutione,
qui ante confidebant in eo, premuntur. Hac igitur
similitudine recte colligitur quod qui ad injuriam

sanctae Ecclesiae ecclesiasticum ordinem, et maxime
pontificatum assequitur, suam destructionem in
primis, deinde populi mortem operatur. Et tunc
Ecclesia injuriam pariter sustinet et verecundiam,
quando in eligendo pontifice canonica perit electio,
et quod vitae meritis, et sapientiae doctrinae, atque
sacris ordinibus debetur, illis quasi imponitur quibus
nec bonae vitae merita, nec sapientiae doctrina, 276
nec sacri ordines suffragantur. Isti terrenum, imo
paludosum habent fundamentum, et ideo corruunt
qui tali fundamento aedificantur. De talibus enim
dicitur in Psalmo: Projecisti eos, dum allevarentur [(Psal. LXXII, 18)]
.
Gravius nihil et apud Christum
Ecclesiae injuria, cujus sacramenta qui perverse
suscipiunt, cum Christo esse, vel prodesse non possunt.

Cum Christo etenim simul esse, et contra
Christum facere nemo potest, cum ipse dicat: Qui
non est mecum, contra me est [(Luc. XI, 23)]
. Qui autem
cum Christo non est, nec sibi prodesse, nec
aliis potest; cum ipse iterum asserat: Qui non
colligit mecum, dispergit [(ibid.)]
, et alibi dicit: Sine
me nihil potestis facere [(Joan. XV, 5)]
. Sunt quidam
qui Romanae Ecclesiae omnia licere putant, et quasi
quadam dispensatione aliter quam divina Scriptura
praecipit eam facere posse. Quicunque itaque sic
sapit, desipit; nam Romanae Ecclesiae post Petrum
minime licet, quod Petro non licuit. Petro quae liganda
erant ligandi, et quae solvenda solvendi est a
Christo data potestas [(Matth. XVI, 19)] ; non quae liganda

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.