PL 157, col. 234

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

non audires eos, quia surda es. Quid facies? quod tibi
remedium invenies? Multa et multa sunt peccata et
crimina tua. His tamen omnibus major est Dei misericordia.
Omnipotens est Deus, pius est, cujus omnipotentia
et pietas immensa neminem patitur desperare
poenitentem. Agnosce igitur infirmitatem
tuam; confitere te propria iniquitate damnatam et si
ad piscinam salutaris aquae, in quam angelus Domini
descendebat, propriis pedibus non potes venire,
saltem bonae voluntatis gressibus accede, et si vociferari
vel loqui non potes, respirare et suspirare
adhuc potes. Respira tandem, et ex intimo corde
suspira, et fortassis inveniet te Christus suspirantem,
qui hominem triginta octo annos in infirmitate
habentem invenit, et tuae infirmitati compatiens,

prout pius et benignus consuevit, dicet tibi: Vis
sana fieri? [(Joan. V, 6.)]
Quod si miseriam et impotentiam
tuam humiliter confessa fueris, et omnipotentiam
firmiter credens agnoveris suam, quod illi
exhibuit, et tibi exhibebit, et quod Mariae Magdalenae
poenitenti, et lacrymis peccata confitenti minime negavit,
nec tibi negabit. Et, qui leprosum mundavit
humilem, omnem lepram peccatorum et criminum
tuorum mundabit; et te quasi quatriduanum mortuum,
etiam jam fetentem, de sepulcro miseriae, e
de luto faecis suscitabit, et solvi praecipiet Jesus
Christus Dominus noster, qui immensae pietatis et
omnipotentiae Deus, vivit et regnat cum Patre et
Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
316 XVI. ORATIO AD JESUM.

Jesu bone et pie, Fili Dei vivi et David, te adoro,
te laudo, te glorifico. Tibi omnipotenti Deo, Creatori
meo piissimo, summo et vero Sacerdoti, et tuae beatissimae
matri Mariae semper virgini, et omnibus
sanctis tuis, confiteor me multum miserum et peccatorem,
et qualem tu nosti. Sicut meis meritis justificari
nec possum, nec potui, sic tua magna misericordia
me posse salvari profiteor, de cujus magnitudine
praesumens in te speravi. Possem quidem
desperare, quia aliter vixi quam debui: sed illa tua
magna miseratio me desperare non patitur, quae te
de coelis deposuit ad terras, ne perirem. Salvum fac,
quaeso, benigne Jesu, servum tuum, quoniam speravi

in te; et omnes qui speratis in ipsum orate pro
me, ut, si non ad praesens requie dignus, saltem ab
aeterna poena, ipso miserante, alienus inveniar.
XVII. ORATIO AD MATREM DOMINI.
O Maria gloriosa,
Jesse proles generosa,
Per quam fuit mors damnata,
Atque vita reparata!
Virgo semper pretiosa 317,
Super omnes speciosa;
Stella maris, coeli porta,
Ex qua mundo lux est orta.
Templum sacrum Salvatoris,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.