PL 157, col. 235

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

Refugium peccatoris,
Mundi salus, mors peccati.
Summi facta parens nati.
Quae filium habes regem,
Qui divinam dedit legem:
Tu mater, tu sponsa Dei,
Mei miserere rei.
De convalle lacrymarum,
Pressus mole peccatorum,
Ad te clamo, Virgo pia,
Sis mihi dux, atque via.
Quem tu benedicta regis,
Observat praecepta legis,
Deum amat, Deum credit,
Nunquam ab illo recedit.
Rege, quaeso, me miserum,
Sanctissima mulierum,
Ut divinae memor legis
Sim ad velle magni regis.
Qui per suam charitatem,
Praestet mihi castitatem:
Et mundus ab omni sorde,
Hunc diligam puro corde.
Hic cujus est semper esse,
Scit quid mihi sit necesse:
Meam scit infirmitatem,
Quam sanet per pietatem.
Est haec mea infirmitas,
Peccatum et iniquitas:
318 Cicatrix mei vulneris,
Obduratio sceleris.
Morbo peccati langueo,
Qui me curet non habeo:
Sola misereri mei
Potest medicina Dei.
Peccans corde, peccans ore
Recessi a Creatore:
Sed succurre mihi reo,
Mater ejus, sancta Virgo.
Fac mihi propitium,
Quem genuisti Filium:
Pro me apud ipsum ora,
Et succurre sine mora.
Qui assumpsit ex te carnem
Exaudiat tuam precem;
Nihil tibi denegabit,
Quem mamilla tua pavit.
Et cui inter cunabula
Chara dedisti oscula,
Quidquid illum petieris,
Impetrare poteris.
Deus puer ex te natus,
Et Filius nobis datus,
Mundet sua pietate,
Me ab omni iniquitate. Amen.
XVIII. HYMNUS DE S. MARIA MAGDALENA.
Ad vesperas.
Maria poenitentiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.