PL 157, col. 236

Opuscula (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

Formula lapsis, spes veniae,
319 Ut nos auctor bonitatis
Jam sepultos in peccatis
Resuscitet, obtine.
Ora pro peccatis nostris,
Justificata peccatrix,
Eo mentis studio
Quo aeterno, vivo, vero
Supplicasti Domino.
Irrigavit te, Maria,
Christi pietatis unda.
Qui te lavit et mundavit,
Nos abluat a peccatis
Charitatis gratia.
Haec infirma ad medicum
Venit, quaerens remedium;
Prosternitur, non loquitur
Sed lacrymis confitetur:
Sic agit negotium.
Plenus misericordia
Dat medicus remedia.
Nulla respuit vulnera
Omnipotens medicina:
At vult cordis intima.
Offert haec poenitentiam,
Hic confert indulgentiam:
Fugat septem daemonia
Septiformis clementia,
A conversa femina.
Poenitentis devotio
Peccatorum remissio
Fiat nobis, summo Deo,
Qui est nostra redemptio,
Laus, honor et gloria. Amen.
320 Ad Nocturnos.
Maria quaedam nomine
Magdalena cognomine,
Arte seducta daemonum,
Peccatrix fuit nimium.
Quae specie intumuit,
Et turpiter succubuit,
Superbae mentis vitio
Venit carnis corruptio
Crimen quidem est gravius
Mentis, sed carnis turpius;
Dum turpius erubuit,
Quod est gravius timuit.
Quaerit ancilla Dominum,
Optat infirma medicum;
Obtulit haec obsequium,
Hic contulit remedium,
Mirifica potentia,
Et pietatis gratia,
Quae in ista peccatrice
Vulnus sanavit vulnere.
Gloria sit Patri summo,
Laus ejus Unigenito,
Honor Spiritui sancto,
Trinitati, uni Deo. Amen.
In matutinis Laudibus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.