PL 157, col. 337

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

damnata, spinas et tribulos, punctiones profecto,
et incentiva vitiorum, germinare permissa est [(ibid.,
17)] ; quae ut intolerandi fetores per naturam comitentur
omnino necesse est. Sed hoc incomparabili
est dignum admiratione, quod in utriusque separatione,
cum utrumque ad principalitatem suae
redierit naturae; id quod de immundo terrae conceptum
est semine [(Job XIV, 4)] , ac fetore, quasi de
summa coeli, non de terrena oriundum sit, habitatione;
secundum naturam coelestem, non suam
terrestrem, inaestimabiliter suavem de se exhalat
odorem: et non effectivae materiei suae, sed
vivificatricis animae in se repraesentat dignitatem,
et conditionem: et sicut supra animas, anima in

I. De mausoleis sanctorum, et quare omnis lapis pretiosus et aurum sit eorum operimentum.
II. Quod tanto cineri non comparetur materiale aurum, nec omne quod in rebus volventibus est pretiosum.
III. Quod jus sanctae animae sanctitatis suae affluentiam transfundat in omnia pulveris sui ornamenta et
operimenta.
IV. Quod cives civitatis uranicae floccipendant quidem monstra avaritiae, sed magnipendant devotionem fidei
Christianae.
V. Quod per mundi concupiscibilia comparentur etiam coelestia.
VI. Quod praeclara sit sanctorum paupertas, quae post carnis mortem coeli et terrae meretur divitias, et
quare habeant ciboria et pyramidas.
VII. Quid sentiendum sit de illis electorum Dei pigneribus quae consumuntur a bestiis et avibus, vel immerguntur
fluminibus.
Expliciunt capitula secundi libri.
INCIPIT LIBER SECUNDUS.
CAPITULUM PRIMUM. De Mausoleis sanctorum, et quare omnis lapis pretiosus, et aurum sit eorum operimentum.

Non sordent profecto sanctorum mausolea,
ut sepulcra Pharisaica, foris dealbata [(Matth. XXIII,
27)] , sed eum ipsa quoque mors, quae primae transgressionis
summa et irreparabilis est poena, in eis
sit pretiosa [(Psal. CXV, 15)] , vitalis et gloriosa; et
quae in minus perfectis, obitus; in terrae animantibus
est interitus; in illis sit transitus: et quae in aliis
vitae finis, in ipsis celebretur natalis: nihil
omnino in eorum carnis corruptione, mentis oculis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.