PL 157, col. 336

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

quanto eminentiori distantia differt novus a veteri;
a terreno coelestis Adam. Quod a veteri acceperunt, descendit in corruptionem
[(Coloss. III, 9)] ;
quod a novo mutuati sunt, solam novit incorruptionem:
et quia exuerunt veterem hominem cum actibus
suis, et induerunt novum, qui secundum Deum creatus
est [(Ephes. IV, 24)] ; ex gratia novi, in eadem
carnis corruptione, quam ducunt ex veteri, internae
suavitatis habent et exhibent incorruptionem. Adae
quippe veteris natorum, et minus perfectorum
cadavera fetent super omnia olida; et licet defuncti
divites, purpurati, ceratis brandeis involvantur;
licet ferinis tergoribus insuantur; tamen, nisi
obfirmatis diligentissime libitinis includantur,
a putore eorum viva somata aut moriuntur, aut

gravi aegritudine afficiuntur. In Adam autem novo
renatorum, et in novitate vitae ambulantium, et non
deviantium perfectorum corpora, quae configurata
corpori divinae claritatis [(Philip. III, 21)] , in resurrectionis
gloria, erunt spiritualia; tum demum instar
pigmentorum; quae non tam integra quam
comminuta: instar aromatum, quae suavis redolent
trita et diffusa; eminentioris ac evidentioris divini
miraculi gratia, fragrantiore odoris aura, humana
perflant pectora; cum, pretiosissimo fracto
margarito, ad originem et antiquam possessionem
suam aromatibus virtutum condita revolaverit
anima. Nam cum natura animae de coelo ducat originem,
ac ejus sit particeps naturae; carnis autem

substantia de terra sortiatur materiem, ac ejusdem
originis suae servet qualitatem ac similitudinem:
esset quidem, sed non adeo mirabile, si in mutua,
et rata complexione utriusque, id quod de coelestibus
est, et cujus inter homines conversatio in coelis
est [(Philip. III, 20)] , ubi perpetuae suavitatis odor
naturaliter est: vim conditionis suae exereret in
terra, ubi alterutrum ex implicatione impedimentum
naturae est; in terra, inquam, quam serpens comedit [(Gen. III, 14)] ;
quae in protoplasto, maledictione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.