PL 157, col. 335
Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne
icet homini loqui [(II Cor. XII, 4)] : non quae aequalia,
sed quam grandia, quam stupenda persenserit,
proderet; non rei visae ordine, sed testimonii magnitudine;
insinuaretque per ea quae potuit dicere,
facile nos posse conjicere, maxima esse quae
vel non potuit, vel timuit verbis exprimere. Ineffabile
mihi est, inquit, quod me fari deposcitis; non
plane scio quae me scire creditis; non cor ad excogitandum,
non lingua sufficit ad enarrandum. Haec
consulto praetereo; non dico quae summae auctoritatis
virorum comperta et memoriae tradita sunt relatione
ac testimonio: taceo quae ipse, Deo
mihi teste et conscio, olfactu persensi, de nostrae
Ecclesiae peribolo, ubi plerumque, licet delictorum
olidus nidore putido; tamen inundatus et refectus
sum odore salvifico, spirante de orto aromatico,
quem desuper irrigavit fons aquarum viventium,
spiritualium scilicet charismatum, quae fluunt cum impetu de Libano
[(Cant. IV, 15)] .
CAPITULUM VII. De distantia inter defuncta veteris Adae, et novi Adae filiorum somata.
Sed fidenter dico, cum electi Dei sint aeternae Sapientiae
archisterium, cujus habitationem vaporat
odor, sicut cynnamomum et balsamum [(Eccli.
XXIV, 21)] ; et cum habeant fialas aureas, plenas odoramentorum [(Apoc. V, 8)]
largae praedicationis, et
latae charitatis mysterium: aequissima nimirum divinae
aequitatis agitur ratione; ut, qui in carne corruptibili,
attendentes illud apostolicum: Corruptio
incorruptelam non possidebit [(I Cor. XV, 50)] , spiritus
elegerint incorruptionem; contra carnis conditionem,
suavissimi odoris fragrantiam, qua incomparabiliter
animae illorum perfruuntur, in conditoris
sui contemplatione, sensibus quoque mortalium
ingerant, dum mortali conditione descenderint in
corruptionem [(Job XXXIII, 24)] . Corruptionis siquidem
infirmitatem trahunt ex veteri Adam; sed tanto excellentiorem
super filios Adam adepti sunt gloriam,