PL 157, col. 344

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

et cum mortuus mundo, non diligat mundum, nec ea
quae sunt mundi [(I Joan. II, 15)] ; subtili tamen
aestimat judicio animi, de mundo non esse, quod
includit, vel obvolvit, id quod evidenti ratione constat,
super mundum esse. An non super mundum
sanctificati pulveris pretium est, in quo per glorificati
spiritus meritum, salus mundi est? In
mundo extra mundum non de mundo est, sed (secundum
hoc, quod Christus in se mundum reconcilians [(II Cor, V, 1)]
Deo Patri, apostolis suis, quos
per Spiritum sanctum elegit, locutus est [(Act. I, 2)] ; de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo
[(Joan.
XV, 19)] , quod in mundo, de mundo procreatum est,
ut inde jam non sit; non sui meriti praerogativa,
non suapte natura, sed gratuita Dei gratia, de

mundo electum est. In auro, et omnibus spoliis
Damasci, quae mundi est typus, est praesumptio
et gloria mundi: sed dum eliguntur, et secernuntur,
in operimentum et ornatum dissoluti tanti pulveris
electorum Dei; est quoque in eis evidentissima virtus
et gloria Dei. Nam quemadmodum de spiritu
legislatoris Moysi [(Num. XI, 25)] , absque omni imminutionis
detrimento, infusi et repleti sunt septuaginta
viri [(Jerem. XXIX, 10)] , minorum in Ecclesia
sacerdotum typi; sic per septuaginta annorum [(Dan.
IX, 2)] mysticum septem decadarum numerum,
per omne profecto tempus labentis saeculi, de sanctitate
Spiritus glorificati; gratiarum omnium plenitudine
infunduntur et implentur dilectorum Dei, non
tam artus examinati; quam omne, quo vel interius,

vel exterius cooperiuntur eorum cineres, in naturae
suae originem, naturali resolutione revoluti, ac relati.
CAPITULUM III. Quod jus sanctae animae sanctitatis suae affluentiam transfundat in omnia pulveris sui ornamenta, et operimenta.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.