PL 157, col. 345

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

Sicut enim sermo Dei vivus, et efficax, et penetrabilior
omni gladio ancipiti, usque ad divisionem animae
ac spiritus, compagum quoque et medullarum [(Hebr. IV, 12)] ,
mystice pertingit; sic sanctae vis
animae, cum Deo jam regnantis, ab intimis ad extima
ad se, cum in carnis carcere clausam, tum in
coelestis Hierusalem municipatum translatam, pertinentia,
se mirifice diffundit: et quidquid sanctis
praevenientibus, ac intercedentibus meritis, per
carnem et ossa, mirabile gerit; idem mirabilius de
dissoluto pulvere, in omnia tam exteriora, quam
interiora, cujuscunque materiae, vel pretii, tantae

favillae ornamenta, et operimenta transfundit. Atque
ut ipsa anima in corpore non videtur, et tamen
mira per corpus operatur, sic pretiosi pulveris thesaurus,
licet non videatur, licet non tangatur; sanctitatis
tamen affluentiam (qua de fonte qui manat
de domo Domini, et irrigat torrentem spinarum [(Joel. III, 18)] ,
per praeclara sanctificati sui spiritus
merita, irrigatur) transmittit in omnia, in quibus
intra et extra occultatur. Si constantissimae manu
fidei, exterior ejus attrectetur clausula, auri ac argenti
bractea, seu cujuscunque pretii gemmula, sive
quaelibet textilis vel productilis, aut fusilis aut marmorea
vel lignea materia; ac si hoc tangatur, quod
interius occultatur. Sic divinae majestatis potentia
salutem in medio terrae operatur
[(Psal. LXXIII, 12)] .
In pulveris glorificatione, recordatur misericordiae
suae [(Luc. I, 54)] ; declarat super nos viscera condescensionis
suae: nec vult ignorare hominem, post
vermem futurum pulverem, quod illa sua incomprehensibilis,
illa inexcogitabilis, illa ineffabilis sublimitas
sublimitatum, ideo humiliata et detracta est
usque ad pulverem [(Isa. XXVI, 5)] , ideo internae pulchritudinis
suae speciem per assumpti pulveris obduxit
caliginem. Ideo postremo dormivit in pulvere [(Job VII, 21)] ;
ut pulvis sanctificatus in ipso corruptionis
suae somno, et putredine; et si non qualitate
corruptibilis substantiae, meriti tamen praerogativa,
et gratuito dono coelestis gratiae, omnium in terram
dissolubilium excelleret pulchritudinem. Speciosus

forma prae filiis hominum [(Psal. XLIV, 3)] , noluit habere decorem
et speciem [(Isa. LIII, 2,)] ; sed vultum
quasi absconditum, et despicabilem [(ibid., 3)] :

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.