PL 157, col. 346

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

voluit se vermem in carne natum sine semine, et non hominem,
imo in homine ultra hominem, opprobrium
hominum et abjectionem [(Psal. XXI, 7)]
esse, propter pulverem, ut pulvis natura et specie
foedissimus gratia et sanctificatione sui glorificati
spiritus, reputaretur pulcherrimus: et sicut secundum
egregium yperaspisten Ecclesiae Hieronymum,
perpetua virgo Maria, de qua natus est ipse
Deus et homo, plus est meritis, non natura, quam
virgo et homo; sic non per naturam, sed per gratiam
hoc pulveri daretur privilegium, ut plus quoque
esset quam pulvis et vermis edulium, per inaestimabile
profecto, quod in crucis statera appensum
est, mundi talentum, mundi admirabile pretium.
Pulveri vicem rependit incomparabilem, et sicut

ejus summa et essentialis claritas et pulchritudo,
tam latuit, quam claruit in pulvere; sic incomprehensibili
rerum vicissitudine, et dissimili praeordinavit
similitudine, ut pulveris substantialis putredo et
foeditas, ex sanie, in auri, et cujuscunque pretiosissimi
metalli, gemmae, ac operosae vestis, tam lateret,
quam claresceret pulchritudine: ac non tam
acciperet decorem quam redderet; et non pulvis
propter auri speciem, quae fascinat oculos avaritiae;
sed aurum magni penderetur propter pulverem.
Omnem mundi gloriam et ornatum substravit pulveris
ornatui et gloriae: quia ipse cum sit pulveris
conditor, exinanita majestatis suae specie, concipi,
condi, et nasci dignatus est ex pulvere: ipse, quod

fidenter dico, secundum essentiam corporeae substantiae,
factus est, unde conceptus et editus est
pulvis de pulvere: Deus homo factus est ex pulvere
propter hominem; et homines, ad quos sermo Dei
factus est, Deos fecit de pulvere: Et cum pulveri
nominis et divinitatis suae concesserit participium,
quare quidquam ex terra pretiosum in ejus non
expendatur ornatus impendium; cujus se participem
ac socium, cujus sanguinem suum voluit esse pretium?
Carnis suae gloriam pulveri sanctificato quodammodo
dedit esse communem, quia qui se a vitiis
carnis reddit immunem, adhaerendo Domino, unus
cum eo spiritus est [(I Cor. VI, 17)] , et una cum carne
ejus caro est. Carnem igitur suam homo Christus
Jesus in homine non quolibet, sed qui in carne est,

refovet ac diligentem se diligit [(Prov. VIII, 17)] , et
cum ad amicissimum confabulatorem suum legislatorem
locutus sit Moysen: qui honorificat me,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.