PL 157, col. 347

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

honorificabo eum [(I Reg. II, 30)] ; honorem
pene eumdem, quem divinitati ac humanitati suae
persolvi, immutabili providentiae suae decreto censuit,
spiritui quoque et carni, ac resoluto sanctorum
cineri, impendi, ejusdem aeterni decreti lege
disposuit. Non auro corruptibili redemit pulverem de vana conversatione, sed pretiosissimo suo sanguine [(I Petr. I, 18)] ,
qui, secundum assumptae veritatem
naturae, venarum suarum principia habuit pulverem.
Ideoque praevidens, viventem in carne hominem,
non posse sine nausea, et acri bile, videre ac
attrectare putrescentis humani corporis saniem;
sicut sacrosanctum corpus suum, et sanguinem, ne
percipientes cruda et cruenta exhorrerent, velavit
consueto et usitato hominibus, panis et vini velamine;

sic persuasit mentibus filiorum Ecclesiae, ut
auro, et quibusque rerum utensilium pretiosissimis,
obvolverent et includerent pignera carnis beatae,
quia in Domino mortuae: ne dum humanis aspectibus,
sub naturae suae specie ingererentur, et offenderent,
non tam honorarentur quam vilescerent:
cum nemo in eis supereminentes multiformis gratiae
Dei divitias, sed humanae conditionis vilitatem
attenderet. Non enim tam conspicienda sunt oculis
carnalibus, quam spiritualibus; ut, dum consideratur,
quam pretiosae materiae includantur vel involvantur,
non quid per naturam sint, sed quam excellentis
meriti apud Deum, cum quo regnant Spiritus
et animae justorum, aestimentur, subtilissime pensetur;
et ex eo quod per aurum, ac electrum, et similia,

virtutum fulgore translucet lutum; absque
scrupulo credatur esse ratum et verum; fulgebunt
justi sicut sol in regno Patris eorum [(Matth. XIII,
43)] .
CAPITULUM IV. Quod cives civitatis uranicae floccipendant quidem monstra avaritiae; sed magnipendant devotionem fidei Christianae.
Sed nos, qui molle lutum sumus, qui Aegyptias de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.