PL 157, col. 362

Flores epitaphii sanctorum (Thiofridus Efternacensis), J. P. Migne

est aeterna Sapientia ab oculis omnium viventium [(Job XXVIII, 21)]
posuit tenebras latibulum suum [(Psal. XVII, 12)] ,
et secundum mysticum sponsae in
epithalamio exodium, Sponsus assimilatus capreae
hinnuloque cervorum [(Cant. II, 9)] ; fugit super altitudinem
nubium, respicentiumque hominum frustratur
intuitum. Sicut incomprehensibili aeterni decreti
constitutione hunc humiliat, et hunc exaltat [(Psal.
LXXIV, 8)] ; et his promptuaria dat plena, ex hoc in
illud eructantia [(Psal. CXLIII, 13)] , cum illis ipsa
etiam vitae deneget necessaria: sic aeque inscrutabili
providentiae suae consilio, sanctorum quoque dispensat
pignera; ut haec quidem in omnibus materialium
rerum optimis cum summa recondantur gloria;
illa communi etiam sepultura, et omni humano

careant obsequio et cura; cum tamen in coelestis
regni curia, spiritus eorum vel pari vel eminentiori
dignitatis et internae familiaritatis praemineant excellentia.
Inter insepultos, quos fluvius, aut sol nimbique,
diesque longior, resolutos terrae miscuit; quorum
caro in pisces, in feras et aves abiit; habet familiarissimos
tanto in toto coelo conspectiores et honoratiores,
quanto in terra habiti sunt despectiores. Damna
sepulturae inexcogitabili et ineffabili rependit recompensatione
gloriae; et quidquid honoris temporaliter
deficit carni mortuae, incomparabili numero et
modo, aeternaliter proficit sanctae, cum Sancto sanctorum
viventi, et gloriosius regnanti animae. Atque
idcirco sacrosanctae sanctorum carnis exuviae, tam
hae quae sunt sine nomine ac honore venerationis

debitae, quam illae quarum ornatibus omnes pretiosissimae
mundi serviunt divitiae, summa reverentia
sunt honorandae ac glorificandae; et ut vasa Dominica,
in quibus recondita sunt septiformis gratiae
dona, amplectendae ac admirandae, et oculis et ore,
si liceat, contingendae ac osculandae. Igitur ut osculentur
nos osculo oris sui [(Cant. I, 1)] , osculo interni
amoris sui, omnes ex pulvere conditi, sed ultra communem
pulveris conditionem sanctitatis gloria et
honore sublimati electi Dei; eorum sacrosancta pignora
et nomina scripta in libro vitae et Agni [(Apoc.
XIII, 8)] , non praesumptuosa temeritate, sed ut Maria
olim impia peccatrix nunc peccatorum pia interventrix stans retro osculis
fovit, lacrymis lavit, crinibus

tersit pedes Domini [(Luc. VII, 37, 38)] : Sic deosculemur,
et profluo fletuum fonte rigemus; et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.