PL 157, col. 38

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

In episcopatu Andegavensi quamdam ecclesiam in
una parochiarum nostrarum, nobis contradicentibus,
scimus esse plantatam: non quam Pater
coelestis plantavit, sed quam ibi laicus quidam temeraria
potentia impressit. Cujus actionis episcopum
sentimus assertorem, quem tantae injuriae vindicem
habere debuimus et correctorem. Episcopus
vero Santonensis, quod monasterium nostrum
per triginta et eo amplius annos absque omni
reclamatione possederat, 5 nobis absentibus, imo
nescientibus, quibusdam aemulis nostris ut acciperent
licentiam dedit; nos denique vestrae sanctae
paternitatis audientiam appellantes audivit. Sed
apud vos, Pater, prosit, quod apud illum penitus
obfuit. Quoniam vos diu est, amantissime domine,

non visitavimus, suppliciter et obnixe precamur ne
ob hoc servis suis misericors vestra sublimitas indignetur.
Non enim alia de causa distulimus, nisi
quia eos, si non omnes, ex ipsis aliquos, quibus
injuste premimur, in vestro justo examine praesentes
habere desideramus. Unde vestrae sanctitati toto
corde, tota anima, tota virtute supplicamus, quatenus
viscera apostolicae pietatis, quae oppressis omnibus
succurrere consuevit, juxta desiderium nostrum
sentiamus, ut vel sic saevire desinat tempestas
quam patimur, et, quod decet monachos, optata
quiete perfruamur.
EPISTOLA IV.
Beatissimo papae Paschali, charissimo domino suo
et Patri, omnis congregatio Vindocinensis monasterii,

eorumque indignus Pater Goffridus, debitam
cum filiali timore subjectionem et obedientiam.
Injuriis et persecutionibus, quas Carnotensis
episcopus nobis suscitavit, et suscitari fecit,
valde fatigati, ad sinum matris nostrae sanctae Romanae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.