PL 157, col. 39

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

Ecclesiae, mamillam justitiae sitientes confugimus;
pro cujus amore ac fidelitate multimodas episcopi
infestationes 6 diu portavimus. Ad Romanam
itaque confugimus Ecclesiam: cujus sub alas maternitatis
dum congregari et foveri, prout justum est,
desideramus, nos disgregare et tribulationum funibus
alligatos inde abstrahere molitur praedictus
episcopus; et contemptis sanctae catholicae et apostolicae
sedis privilegiis, quos ab initio nostrae
creationis mater omnium ecclesiarum Romana Ecclesia
proprios et speciales filios habuit atque lacte
suae dilectionis nutrivit, quia sibi vindicare non valet,
exsecrandis vexationibus conatur exstinguere.
Unde, optimae et honestissimae vitae Pater,
vestram pietatem humiliter imploramus, quatenus

educto de vagina beati Petri gladio, episcopus et
qui sibi in injuriis nostris obtemperaverunt sic corrigantur
ut caeteri timeant, et a nostra persecutione
retrahant manus, et sub praesidio apostolicae virtutis,
quae monachos decet, quietem habere valeamus.
Mementote, dilectissime Pater, venerabilium praedecessorum
vestrorum qui vos ad aethereas mansiones
praecesserunt: quorum sancta astutia, licet in multis
divisa minor esset in singulis, in causis tamen
monasterii nostri, patrimonii scilicet beati Petri, se
totam, prout videbatur, colligebat. Illi quidem, sicut
eorum honorabiles epistolae quas tanquam reliquias
reservamus, veraciter testificantur; benefactoribus
nostris multiplices gratias referebant, et eos qui
nos impugnabant, severissima invectione arguebant.

Illis temporibus pacem 7 habuimus et quietem;
et militare Deo licuit, non implicari mundiali negotio.
Nam, si quis nos molestare cogitabat, ibi moriebatur
ubi orta erat iniqua cogitatio. Nunc autem tribulationibus
atterimur, fatigamur injuriis, vexationibus,
et maxime Carnotensis episcopi, laboramus.
At, de vestra bonitate, clementissime Pater, et
aequitatis integritate omnino confidentes, ab his
omnibus liberari nos credimus. Gravamina, quibus a
memorato episcopo premimur, et sub quanto illius
onere gemimus, propter nimiam morositatem tacuimus,
et domni abbatis lingua melius omnia loquetur,
quam indicare possit epistola.
EPISTOLA V.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.