PL 157, col. 41

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

abbatiam penitus ante dimiserat; quia, sicut ipsimet
et omnis congregatio cum eo publice confitebatur,
prae animi et corporis infirmitate tantum onus
ferre non poterat. Paganus vero cum se nec auditum,
nec vocatum quasi damnatum conspiceret, ne
per hanc, quam immerito patiebatur, repulsam, infamia
postmodum notaretur, me audiente, domnum
episcopum Andegavensem et domnum Engolismensem
legatum vestrum convenit: justitiam
et audientiam ab eis quaesivit; sed, sicut
utraque quaesita est, utraque ab utroque negata
fuit. Salomon tamen rex, et evangelicus judex
nec sic egerunt, nec sic agere judices Ecclesiae
docuerunt. Quorum unus meretrices litigantes
audire minime contempsit; sed earum causas diligenter

discutiens prudenter terminavit. Alter vero
in adulterio deprehensam et apud se accusatam sapienter
et misericorditer liberavit. His quae supra
diximus, et aliis gravaminibus praedictus frater
vehementer oppressus, sanctam apostolicam sedem,
quae matris pietate oppressis omnibus subvenire
consuevit, appellavit; et ad eam, sicut ad matrem
filius, consilium et auxilium petiturus confugit. Sed
nec sua electio, nec sanctae sedis appellatio, quae
quondam prodesse solebat, adhuc sibi prodesse potuit.
Et quia matris injuriam silere non convenit filio,
sanctae matris Romanae Ecclesiae injuriam, cujus filius
ego 10 sum, licet indignus, occultare nec possum,
nec debeo. Archembaldus et monachi qui sustinent
partes ejus, omnia quae de Pagano eis praecepit

Romana Ecclesia ita contempserunt, quod ex omnibus
omnino nihil fecerunt. Huic tamen universali
omnium Christianorum matri obedire est utile, et
honorificum, et non obedire criminosum. Haec obedientibus
dilectionem servare semper studuit, et
inobedientibus reddere ultionem. Unde praecordialissime
Pater, paternae pietatis viscera qualiscunque
filius vester humiliter precatur; quatenus in matre
nostra Romana Ecclesia sic et justitiae status vigeat
et dilectionis affectus, ne pauper innocens opprimatur,
nec superbus dives qualibet occasione glorietur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.