PL 157, col. 42
Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
Quod si violentia Teutonici regis aliquid
aequitatis minus a vobis extorsit, et timor mortis
filiorum vestrorum ad hoc carnem vestram, non
animam, inclinavit; quanto minus justitiae in hoc
actu dignoscitur, tanto in causis aliis amplius peragatur.
Pater in Christo charissime, non vos ultra
modum afficiat, si qua fuit sinistra operatio; non
perturbet oculum mentis vestrae regis exactio: sed,
quanto fortius potestis, jura justitiae in rebus aliis
teneatis nunc ex deliberatione, ut, quod regi fecit
vestra humanitas, fecisse credatur pro vita filiorum
paterna compassione.
11 EPISTOLA VII.
Beatissimo papae Paschali, charissimo domino et
Patri, frater Goffridus, apostolicae sedis servorum
minimus, eam, quae secundum Deum est, obedientiam.
Optime nostis, Pater optime, navim Petri Petrum
simul et Judam habuisse, et sicut, beatus Ambrosius
dicit: « Quandiu in ea Judas fuit, semper
passa est tempestatem; sed, illo filio perditionis
foras expulso, tranquillitatem habuit et quietem. »
Judae siquidem perversitas exigebat ut navi, quae
utrumque, Petrum scilicet et ipsum vehebat, suscitaret
tempestatem; sed fides et pietas B. Petri apud
Dominum obtinebat, ne collisionem incurreret vel
submersionem. Et quia nostris temporibus alter Judas,
parturiente diabolo, contra sanctam Ecclesiam
natus agnoscitur, qui catholicam iidem, libertatem
et beatam ejus castitatem modis omnibus detestanda
praesumptione sibi auferre conatur: valde necesse
est ut nunc etiam fides B. Petri in sua speciali sede,
quae nunquam errare consuevit, tantum vigeat; quatenus
in primis suae sanctae Romanae Ecclesiae et a
collisione provideat, et eam a submersione defendat,
ne forte, quod absit! Satana triumphante, erroris
fluctibus intolerabiliter oppressa succumbat; et sic
credentium omnium multitudo Scyllam et Charybdim
cum illo patiatur et pereat, et B. Petrus sub undis
latere credatur, qui olim super undas 12 ambulabat.
Firmiter credimus, nec erramus, Dominum