PL 157, col. 47

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

paternitatem vestram, non adoptivus, sed proprius
et specialis filius vester precatur humiliter,
ne prosit illis quae de justitia diffidunt, si adventum
praevenerint nostrum. Monasterium S. Albini
Romanae Ecclesiae nunquam servivit vel serviet,
nisi pro sua tantum necessitate. Monasterium vero
nostrum ita B. Petri est proprium, quod ad ipsis
fundatoribus suis alodium ei datum exstitit, et patrimonium.
Ab ipso nostrae congregationis initio praedecessores
nostri sanctae Romanae Ecclesiae optime
servierunt: et, si gloriari oportet, imo quia gloriari
oportet in Domino, nemo illorum melius quam ego.
Unde, salva veritate, profiteor quod, postquam monasterium
regendum suscepi, tredecim millia solidorum
nostrae monetae in Romanae Ecclesiae

servitium expendi, sola videlicet dilectione, non
mea qualibet necessitate. Haec autem dico, Deus
scit, non fallaciter exprobando; sed dilectionem
nostram erga Romanam Ecclesiam veraciter approbando:
ut, qui Romanam Ecclesiam diligunt, et 20
me diligant, et mecum contra meos adversarios
elypeum defensionis opponant. Inter caetera, quae
mea humilitas Romanae Ecclesiae in sua necessitate
fecit servitia, unum, quia celeberrimum fuit, nec
possum, nec debeo silere: quo audito, qui catholicam
fidem diligit, me nunquam poterit non amare.
Primo anno, quo, Deo volente vel permittente,
nomen abbatis suscepi; audivi piae recordationis
dominum papam Urbanum in domo Joannis Fricapanem
latitare, et contra Guitbertistam haeresim

viriliter laborare. Licet locus noster pauper
esset, Romam tamen veni, illius persecutionum et
laborum volens particeps fieri, et suam pro posse
meo desiderans supplere inopiam: quod et Dei gratia
feci. Mala quae in itinere et in civitate passus
sum, nostrorum per omnia, ne agnoscerer, factus
famulus famulorum longum est enarrare. Quasi alter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.