PL 157, col. 46

Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne

merito lupus non pastor ovium creditur, qui eas
non pascit, sed de ipsis pascitur. Haec a nobis idcirco
dicuntur, quia, dum a satana propheta corruptus
agnoscitur, qui non solum verbo, sicut Balaam,
sed etiam scripto in Christiani populi necem consilium
pariter et assensum dedisse convincitur; valde
necesse est, ut cui residet, asina loquatur et prophetae
corripiat insipientiam, qui sacra divinae legis
praecepta transgressus est, sacrilegi regis secutus 18
insaniam. Et, quoniam Luciferum nostris temporibus
e coelo lapsum indubitanter agnoscimus, non
ei qualibet occasione illius impietatem dissimulantes
inhaeramus, ne in puteum desperationis cum eo,
quod Deus abnuat, corruamus. Si minus dixi quam
debui, ignorantiae deputetur; si amplius, quia de

odio iniquitatis et aequitatis amore processit, ignoscatur.
EPISTOLA VIII.
Dilectissimo Patri et domino Paschali papae venerabili,
frater Goffridus, sanctae Romanae Ecclesiae
servorum minimus, debitam cum dilectione obedientiam.
Placuit sanctitati vestrae, Pater charissime, abbatem
B. Albini vocare, et ut in praesentia vestra
usque ad festivitatem omnium Sanctorum mihi justitiam
exsequeretur, decreto vestrae auctoritatis admonere.
Quid ipse olim contra sedem apostolicam
fecerit, beatitudo vestra melius novit. Nunc autem
vobis inobediens esse non audet; quoniam si ad

istam vocationem vestram non veniret, comes Andegavensis
possessionem, quam monachi B.
Albini per subreptionem abstulerunt, monasterio
nostro restitueret. Ego vero ad praedictum terminum
inevitabili monasterii nostri necessitate detentus,
sicut praedicto abbati ante dixi, venire non
potero. Sed, si Deus vitam et prosperitatem mihi
concesserit, usque ad festivitatem sancti Clementis
beatam faciem vestram visitabo, de abbate, et 19
de monachis B. Albini justitiam accepturus; et
quia venerabilis memoriae dominum papam Urbanum
deceperunt, multis auctoritatibus sanctorum
Romanorum pontificum probaturus. Ipse postea dominus
papa, visis privilegiis nostris, se fuisse deceptum
asseruit, et auctoritate privilegii sui, quod

contra nos fecerat ita retractavit, quod Ecclesiam
de qua querela manet, et quidquid praedecessores
sui monasterio nostro firmaverant, sine
exceptione firmavit. Unde, dilectissime Pater, discretam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.