PL 157, col. 45
Epistolae (Goffridus Vindocinensis), J. P. Migne
videatur, errare est. Huic errori quicunque inhaeserit,
merebitur ab ipsa vitae radice praecidi. Super
his autem si quis aliter senserit, non est catholicus,
manifestetur, et veritatis argumento probabitur
esse haereticus. Tolerandus quidem est pastor,
ut canones dicunt, pro reprobis moribus; si vero
exorbitaverit a fide, jam non est pastor, sed adversarius,
a quolibet peccatore tantum catholico detestandus.
Licet enim, secundum sanctorum decreta
Romanorum pontificum, etiam meretrici communem
Ecclesiae fidem, quam suam credit et confitetur,
defendere. Multo igitur amplius atque perfectius
religiosum catholicum decet haereticam pravitatem
impugnare; nec Christianae legis veritatem, qui
Christianus est, in tali negotio debet occultare.
Sunt quidam episcopi, quos nec clerus, nec populus
elegit, sed eos tantum laica persona investivit, qui
contra catholicorum statuta Patrum, et maxime
contra veridicam B. Gregorii septimi papae vocem,
qui pro defensione hujus fidei mortuus est in exsilio,
investituram palliantes, eam negarent haeresim
esse verbis ad seducendum compositis,
si possent. Quorum stateris dolosis, viris fidei non
appenditur: hos enim custodit Dei spiritus, quo reguntur.
Fratres isti, utinam si fieri posset, fratres
catholici, qui non a suo consecratore, sed contra
claves Ecclesiae a laicis investituram susceperunt 17
vel suscipiunt, dum quemlibet auctorem hujus criminis
moliuntur defendere, sub illius defensione se,
sed quasi productis verendis natibusque nudatis
operiunt. Nam, cum castitatem sponsae Dei sepelire,
et nimium sordida pollutione sepultos suscitare fallaciter
conantur, se faciunt amplius manifestos, sed,
quia haereticus haeretici testimonio in eo haeresis
genere quo conveniunt, minime damnatur, mirum
non est si tam nefanda loquuntur. In eum autem
qui talia credit et profitetur, de pharetra veritatis
David rex et propheta hoc modo jaculatur: Non est
Deus in conspectu ejus; inquinatae sunt viae illius in
omni tempore [(Psal. IX)]
; et illud: Verba oris ejus
iniquitas et dolus [(Psal. XXXV)]
: noluit intelligere ut
quae sunt fidei sequeretur. Qui talis est praeesse,
non prodesse, et quae sua sunt tantum quaerere, non quae Jesu Christi
[(Philipp. II)]
desiderat, et per
quaelibet devia oves praecipitentur nullatenus curat.
De quibus lac et lana sibi non sufficit; sed illarum devorat
carnes et ossa corrodit. Se tamen aestimat
pastorem ovium, cum sit potius lupus earum. Et